Tuesday, October 25, 2011

De nave Mongoliano in mari reperta


In mari primum reperta est una 4400 navium Imperii Mongoliani. Quae anno 1281 partem Japoniae occidentalem agressae atque die 30 mensis Junii propter typhonem omnimo immersae sunt. Exercitus Japonici patriam defenderunt fere nihil facientes. Itaque ventus hujus diei posteriore in saeculo "divinus" appellari coepit. Et altero in bello mundano usi sumus voce "vento divino" scilicet "kamikaze" nos inimicos vincere optantes.


Impĕrĭī tȳphōnĕ ĭn ăquam, prōh, millĭă nāvĭŭm
mersă ēvānŭĕrunt invălĭdō dŭcĕ clăm.









No comments:

Post a Comment