Saturday, August 11, 2012

De Japoniae canistrifolle


Mihi his noctibus certamina Londinii celebrata televisifice inspicienti dolendum est, inter alia, quod nostra virilis manus canistrifollica est ita debilis imbecillaque, ut Ludorum particeps Olympicorum fieri per decennia non possit. Attamen et in arena nostra non desunt inspectu digna. Exempli gratia hoc:


vestĕ tībīcen vĕtĕre in pălaestrā
tībĭam indūtus mŏdŭlātŭr atquĕ
prompti ăcerbum ad lūdum ănĭmī vĭrōrŭm
sunt ălăcresque.

Tibicen hic Togi Hideki nomine ortus est ex stirpe, quae in symphonia aulica anno DCCII condita hactenus continenter munere fungitur. Ipsum tamen, cum adulescens esset, musica delectabat vulgaria, videlicet rockiana et jazzica et caetra. Eo tempore etiam cum amicis gregem fecit musicum atque citharam modulabatur electricam.

Studio Lycaei confecto, monitum parentium secutus artem instrumento canendi traditione transmisso didicit, deinde decem per annos vitam degit ut musicus aulicus. Postea, inopinanter oncomate aegrotatus sed feliciter curatus, incepit cogitare sibi faciendum esse quod vult, dum vivit. Quamobrem ex symphonia aulica discessit atque tibia vetere ut hichiriki vocitata carmina aetatis vulgaria nostrae canere coepit.  

Qui plus de canistrifolle nostro forte scire velit nimis otiosus, ut vedeat hoc.

2 comments:

  1. Admirabilis est sollemnis elegantia Iaponica, qua etiam ludus vulgaris canistrifollis carmine pisca arte modulato exornatur inauguraturque. Sed fortasse feliciore eventu certarentur si otiosi illi lusores non in hominis caput pilam mitterent sed in canistrum!

    At, cum numeros nomismatum recenseo, invenio Iapones magnas multasque laudes tulisse luctando, pugnando, battuendo, sagittas iaciendo: unde colligi potest fortes viros Iapones non novis et puerilibus ludis pilarum sed gravibus antiquioribusque Martis certaminibus alias gentes praecellere—quamquam Iapones feminas satis constat esse Americanis aequales et pares in ludo pedifollis, quod certamen avidissime spectavimus propter virtutem utriusque partis excellentiamque, atque ex honesta aemulatione speramus nos plura certamina inter has optimas feminas visuros.

    ReplyDelete
  2. Sero respondeo atque a te veniam peto.

    >gravibus antiquioribusque Martis certaminibus alias gentes praecellere

    In libris Konkonchomonju intitulatis atque saeculo tertio decimo editis continentur, inter alia, fabulae de luctatoribus, quas inter invenitur scripta de quadam foemina fortissima; cum maritum suum aliam foeminam amare sciverit, eum cruribus suis ita fortiter strinxit, ut parum abesset quin is occideretur suffocatus. Mihi videntur in civitate nostra ex aetate antiqua hactenus semper fuisse atque esse luctatrices optimae ut eae, quae nomismata Londinii acceperunt.
    http://en.wikipedia.org/wiki/Kokon_Chomonj%C5%AB
    http://www.youtube.com/watch?v=__dzsIarVbQ&feature=related

    Quod ad ludum pedifollis pertinet, lustrices Americanae nobis quoque nunc notissimae factae sunt. Spero, ut iterum nostrae manus certent.

    Ceterum, has per duas hebdomades apud nos a puellis minus viginti annos natis celebrabantur certamina poculi pedifollis mundani, quae televisifice spectabamus permulti nostrum. Mirati valde sumus, quod manus Germaniae, quae nullo folle in portam suam ingesso quinque manus vicerat, in certamine ultimo ab Americanis victa est propter tantum unum follem.
    http://www.youtube.com/watch?v=hcvHy197slw

    ReplyDelete