Saturday, October 5, 2013

De ponte Nihonbashi nominato



ferrĕī pontes vĕtĕrem sŭper sē
confĕrunt coelō sĭnŭōsĭōrēs
Tōkĭensī, quō vĭtrĕas fĕnestrās
sōl tĕrĕt ardens.

dum pĕractōrum mĕmŏr insŏlentĕr
saecŭlōrum flūmĕn ĭnānĕ cantăt,
multĭplex umquam cŏlŭmen nĭhil vult
scīrĕ pĕrāctī.

Media Tokii parte extat pons Nihonbashi nominatus, quo initium habet via Tokaido usque ad Meacum sive Kyotum producta. Qui pons olim ligno factus in opere Utagawae Hirosige pictoris late noto inveniri potest. Haud procul a castello Iendensi, quo Shogun sive reges multi vitas egerint, per saecula florebant mercatus tabernae emporia circa siti. 


Anno autem MCMXI pons novus saxis hic factus est annoque MCMLXIV super flumen structae sunt viae autocineticae pontem illustrem operientes. Sunt qui putant urbem turpatam esse ob vias coelum occupantes voluntque eas renovatum iri subterraneas.

Attamen pulchritudo alicujus generis et in implicatis columinibus columnisque ferreis inesse mihi videatur. Verum etiam spero fore, ut hi omnes serventur ad saeculum vigesimum scilicet florentissimum omnium in rebus gestis nostris commemorandum. 
  

No comments:

Post a Comment