Recte dicis, Alexander optime. Ut mihi auditur, cantatrix haec, fortasse non consulto, superjectione, vulgo "appoggiatura",nimis atque modo non politisssimo utitur, ex quo interdum oriuntur dissonantiae non suaves. Tamen mihi placet vox ipsa, quae sonat similis atque tibia linguis praedita.
Certe. Quamquam multis de Seribus civitatem nostram incolentibus sonus de Erhu egregius in viis interdum audiatur, plerumque dulces viis nostris desunt voces, itaque pro certo habeo quod patriae tuae cantatrices viariae hic accipiantur gratae.
Mihi videtur pusillum aenigmaticum, quod apud vos cantatricum numerus viariarum parvus est. Tokii, tametsi legibus prohibitum'st sine licentia magistratu urbano data in loco publico canere, nocte audiri possunt voces dulces (interdum dissonantes) multorum cantorum cantatricumque illegitimorum. Quod mihi non displicet.
Olim cum cantator notissimus quidam in via Tokii frequentissima repens canere incepisset, magno auscultantium grege statim facto raedae ibi tute transire non poterant. Quapropter lex non abroganda esse mihi videtur. Ex altera parte, dummodo transeuntibus damna dantur nulla, cantatores persequi biocolytis non necesse sit.
Magistratus urbium biocolytaeque fortasse eodem modo opinantur. Quocirca fere quotidie auscultare possumus puellarum cantus pulchrarum proxime stationes ferriviarias.
Magna pars, ut opinor, hominum concurrant. Gratias autem pro hoc colloquio brevi: occasiones ad Latine scribendum reperire interdum difficile est. Ita enim linguae defectus intellegendae cognoscas.
Nonne consentias vocem paucis in locis modico dissonam esse?
ReplyDeleteRecte dicis, Alexander optime. Ut mihi auditur, cantatrix haec, fortasse non consulto, superjectione, vulgo "appoggiatura",nimis atque modo non politisssimo utitur, ex quo interdum oriuntur dissonantiae non suaves. Tamen mihi placet vox ipsa, quae sonat similis atque tibia linguis praedita.
ReplyDeleteVox optima est et etiam pulchram esse puellam puto
ReplyDeleteFortasse in regione tua quoque pulchrae puellae vocibus dulcibus in viis canant, nonne?
ReplyDeleteVelim ut res ita esset, sed male accidit quod Melburniae tales inveniantur nullae.
DeleteMirandum! Cantatrices igitur viariae nostrae, si in urbe tua canant, plures asses mereri possint quam Tokii!
DeleteCerte. Quamquam multis de Seribus civitatem nostram incolentibus sonus de Erhu egregius in viis interdum audiatur, plerumque dulces viis nostris desunt voces, itaque pro certo habeo quod patriae tuae cantatrices viariae hic accipiantur gratae.
DeleteDum, id est, concentum canentes servent :)
DeleteThis comment has been removed by the author.
ReplyDeleteMihi videtur pusillum aenigmaticum, quod apud vos cantatricum numerus viariarum parvus est. Tokii, tametsi legibus prohibitum'st sine licentia magistratu urbano data in loco publico canere, nocte audiri possunt voces dulces (interdum dissonantes) multorum cantorum cantatricumque illegitimorum. Quod mihi non displicet.
ReplyDeleteLex igitur eiusmodi scilicet mere poenalis est, cui autem sit bono exsequi? Tales vitae urbanae aliquantulum coloris novitatisque addunt.
DeleteOlim cum cantator notissimus quidam in via Tokii frequentissima repens canere incepisset, magno auscultantium grege statim facto raedae ibi tute transire non poterant. Quapropter lex non abroganda esse mihi videtur. Ex altera parte, dummodo transeuntibus damna dantur nulla, cantatores persequi biocolytis non necesse sit.
ReplyDeleteNe quod dixi male interpretetur: non dicebam legem abrogandam esse, modo eam constanter exsequi nemini profuturum esse.
Delete>eam constanter exsequi nemini profuturum esse.
ReplyDeleteMagistratus urbium biocolytaeque fortasse eodem modo opinantur. Quocirca fere quotidie auscultare possumus puellarum cantus pulchrarum proxime stationes ferriviarias.
Magna pars, ut opinor, hominum concurrant. Gratias autem pro hoc colloquio brevi: occasiones ad Latine scribendum reperire interdum difficile est. Ita enim linguae defectus intellegendae cognoscas.
DeleteGratias tibi ago ego quoque! Mihi manent multa de lingua Latina discenda.
ReplyDelete