Tuesday, July 1, 2025

Ad Nankatsu SC Wings

 

cum datur plausus manibus secundus,
ālites campō roseae virentī
fortiōres tum fierī solētis 
bella gerentēs.

impetum vestrum nequit ulla turma
ferre. mīrandam speciāmus artem
calcitrandī follis ac audiātis
carmina laeta.




4 comments:

  1. Tibi respondere volui:
    https://nusquam.net/2025/07/01/in-daemones-russas/

    ReplyDelete
  2. Plura velim discere de Alis Tokiensibus necnon de toto grege, tam virorum quam feminarum, Nankatsu dicto: nam audio in his rebus Tsubasam quendam illustrem, qui et "Soccer no Moshigo" dicitur, partem principalem egisse.

    ReplyDelete
  3. Quod ad Nankatsu attinet, credo gregem pediludii hunc rarissimum toto in orbe esse, namque, postquam edita est nubeculata picta multisque ab lectoribus nota, grex virorum novus, qui appellatur modo simili atque illo ab auctor narratus, revera conditus est in parte Tokii orientali haud longe abs illius domo. Grex quoque feminarum nonnullos post annos creatus citius quam virilis ad ligam nationalem promoveri potuit. Cura tamen non levis mihi est; gregi feminili color datur roseus, dum virili caeruleus, quo omnia difficiliora ad carmina pangenda fiunt.

    ReplyDelete
  4. modo simili atque illo > modo simili atque ille

    ReplyDelete