Saturday, July 5, 2025

De rosa pedifollica

 

lūdium follis, puer, et parātae sī placent bellāre tibī puellae, perge sectārī, rosa quō locōorum
impetat ācra.


simplicī plausō nihil allabōres.
magna tē vox grāmine dēdecēret
in virentī mēque Latīna verba
dīcere amantem.



3 comments:

  1. His versibus dicere velim, "sī 'lūdium follis' et 'puellae citō bellāre parātae', puer, (tibi) placent". At animadiverti verbum infinitivum hic duobus modis explicari posse, scilicet "placeo+inf" et "paratus+inf". Nescio, utrum fortior sit.

    ReplyDelete
  2. Mihi quidem placent puellae bellicae, sed etiam magis placent versus tui!

    ReplyDelete
  3. Gratias tibi multoties ago! Mensis Initio praeteruntis casu vidi rosarum genus "Pierre de Ronsard" nominatum pulcre florescere atque recordatus sum carmina a poeta illo Francogallico Horatioque pacta. Nonnullas post hebdomades cum in amphitheatrum Tokiense ad certamen spectandum venissem, turma haec mihi introeunti dedit photographema, quo lustrix genis quaedam rubescentibus appareret. Quae me per lustrum tacentem fortiter hortata est ad carmina nova Latine scribenda.

    ReplyDelete