Sunday, March 27, 2011

De officinis (β)

Olim cum adulescentulus essem, hieme quodam die Saturni, postquam lectiones scholae cito finitae sunt, cum amicis soleis ferratis prolapsum ii. Harena ad prolabendum meae urbi deerat, idcirco per tramen ferriviarium ad urbem paulum remotam nos contulimus. In statione quadam prope sinum Tokiensem sita cum a tramine descenderimus, nos in parte Tokii officinis dicata eramus; ingentes fabricae petrochimicae coram nobis ostendebant tubos ac canaliculos ac cisternas ac turriculas ferreas, quarum maxime variae formae inter sese mysterialiter junctae componebant aliquid insolitisimum atque, ut dicam, futuristicum. Quod videntes fere per decem minuta pedibus ingressi sumus ac advenimus ad harenam parvam vetustamque, quae aestate ut piscina usurpabatur. Nemo ibi erat qui serie se patinatione exerceret. Nec hanc athleticam callebam ego; super glaciem satis celeriter decurrere poteram sed bene me sistere nequibam. Laetus essem? Ita, forsitan. Sed nihil memor sum nisi odoris fortis calcei ferrati, tametsi puto me cum amicis sine dubio multa de schola vel vita quotidiana ibi jocose collocutum fuisse. Nescio qua de causa nec nomina nec facies eorum recordari possum, qui solus in Lycaeo remoto disciturus eram. Vesperi illam ad stationem redambulabamus fessi. Clarius tunc cernari poterant innumerabiles lanternae facesque, quae obscure illuminabant aedificium monstruosum. Cujus turris ignem vomebat, sed nihil audiebatur nisi soni venti. Sentiebam me videre res, quae magna admiratione me traducebant. Attamen mihi 14 annos nato in mente non venit verbum "pulchritudo", ut eas appellarem.

3 comments:

  1. Inest in quavis re artificiosa nonnihil artis, et in collocatione rerum ad quemvis finem efficiendum ordo, ut non sine quadam iustitia possimus dicere τὴν τεχνὴν ἀρχιτεκτονικὴν etiam in aedificiis solum ad utilitatem excogitatis semper esse quadam cogitatione rerum collocandarum imbutam. Itaque nos, quamvis discamus naturae rerum pulchritudinem esse petendam, nihilominus non debemus nimis mirari nos nostra natura humana esse ad res ordinandas ita citatos ut etiam in turricularum ferrearum luminibus quandam ordinis pulchritudinem reperiamus, sed saepe fit ut nolimus, ob amorem naturae nobis traditum, confiteri etiam officinas in se posse continere nonnihil pulchritudinis.

    ReplyDelete
  2. Gratias tibi ago ob hanc tuam narrationem de adulescentia tua! Non solum bonum sermonem legi, sed etiam callidam depictionem huius mirificae urbis. Aliquid simile mihi occurrit cum officina urbis Marghera apud Venetiam vidi in itinere quodam maritimo. Vale!

    ReplyDelete
  3. >nolimus, ob amorem naturae nobis traditum, confiteri etiam officinas in se posse continere nonnihil pulchritudinis.

    Recens apud nos sunt qui pulchritudinem officinarum disserunt utentes voce "工場萌え(koujou moe)",scilicet "amore officinarum". Etiam libri nonnulli photographematum editi sunt ac navigationes ad eas videndas in sinuus maximarum urbium offeruntur, Google quoque multa photographemata earum "pulcherrima" praebet.

    http://amzn.to/iemvKi
    http://bit.ly/hDtITn

    >Aliquid simile mihi occurrit cum officina urbis Marghera apud Venetiam vidi in itinere quodam maritimo.

    Salve! Puto forsitan pelliculam hanc placere eis, quos delectant picturae Ioannis Baptistae Piranesii. Exempli gratia haec;
    http://bit.ly/e458zy

    ReplyDelete