Saturday, November 5, 2011

De ludo destituto

arbŏrem ĭners lentē nunc flōrĭbŭs suspĭcĭo altăm
flāvīs cinctus. mē nusquam vĭsĭtant pŭĕri ullī,
quī vēnābantur vīve illa ănĭmālĭă parvă.
ventĕ, mĕmentō mē plēnum vixissĕ cănōrĕ.

6 comments:

  1. Tristes uersus et imagines et musicam! Studuistine casu tu ipse, Irisate, hoc in ludu nunc destituto?
    Ceterum, non bene intelligo secundum uersum: quem nunc nec uisitat puer acer ullus?

    ReplyDelete
  2. Ipse his in ludis non studui, sed ludus primarius meus legno structus horumque similis erat, qui tamen jam dirutus est. Apud nos etiam numero puerorum cito se minuente multissimi ludi destituti destructique sunt.

    Aliquot verba correxi. Spero versus meos rectiores intellectuque faciliores factos esse.

    ReplyDelete
  3. Apud nos quoque minuitur numerus liberorum, sed fortuna meo in oppidulo ludi discendi nondum derelicti destructique sunt.

    Nunc intelligo eum qui loquitur in carmine esse ludum destitutum, sed cum "arborem" feceris "altum" pro "altam", putabam puerum nullum iam uisitare arborem ad insecta uenanda supra eius ramos.

    Carmina numeris Latinis pangere pergere ego ipsa deberem, sed difficilius est.

    ReplyDelete
  4. >cum "arborem" feceris "altum" pro "altam",

    Nuperrime animadverti me peccavisse! Mendum letale!

    Cum discipulus essem, carmina pangere semel conatus sum sed frustra, nam eo tempore nimis difficile mihi erat. Itaque nunc miror me ipsum aliquot versus panxisse, quamquam multa menda feci.

    ReplyDelete
  5. Hispanice uocabulum significans "arbor" masculinum est atque alia ut "flor" uel "fons" sunt feminina, Latine autem illud femininum, haec masculina. Quamobrem ego ipsa cum Latine scribere nuper decernerem, in mendis incidebam multis. Adhuc pecco plurimum (peccata minime letalia, immo uenialia!), sed hodie minus quam heri. :)

    ReplyDelete
  6. Menda ipsa mea referunt, namque accidit interdum, ut modus peccandi sequatur mutationem linguae historicam. Sed...

    >hodie minus quam heri

    Spero me quoque ita facturum!

    ReplyDelete