Sunday, December 18, 2011

De certamine pedifollino contra Syriam

Mense Februarii proximo turma Japoniae pedifollinum certamen cum Syria habebit, ut particeps Ludorum Olympiacorum Londiniensium eligatur. Ubi? In Damasco secundum regulas FIFAe. Sed nunc temporis aiunt tumultus hac in civitate frequenter accidere atque multos cives occisos esse. Itaque multi putant certamen non in Syria sed in Jordania se habiturum esse. Quod tamen nos sollicitat, Foedus Asiaticum Pedifollii nondum publicat nomen urbis, in qua Japonia Syriaque pugnabunt, quamquam id tres menses ante certamen publice nuntiari debet. Quidquid sit, spero nostros lusores juvenes tuto tesseram batatae piscisque fricti accepturos esse!

No comments:

Post a Comment