Wednesday, May 15, 2013

De duce monstroso ab imperatore necato



nūbĭbus vectī pŏpŭlum ad nĕcandŭm
ālĭtēs hostes vĕnĭunt văpōrĕ
occŭlentēs se et sĕgĕtī fĕrunt jăm
damnă mŏlestă.

ō vĭrī fortēs tĕnĕātĭs ensēs
ferrĕos promptē mănĭbus pĕrītĭs
atquĕ lōrīcis sătĭs indŭātĭs
corpŏră pulchrīs.

ædĕ pergātis cĕlĕres sŭperbā
tympănī magnō sŏnĭtū sălīrĕ
sēquĕ gȳrāre et vĕhĕmentĕ gestū
membra ăgĭtārĕ.


Supra inspicimus ritum salticum Jinrin intitulatum atque in regione Iwami servatum, qui anno praeterito Meaci in templo quodam celebratus est.

Secundum scripta prisca de aliquot templis verbaque ante saltationem narranda, exercitum Sillae anno CIIC Japoniam adgressum cum imperator quartus decimus militesque sui in regione Nagato circumdarent, statim illuc advolavit civesque necavit multos dux monstruosus Jinrin sive "circulus pulvereus" nomine, qui vultus sibi haberet octo alesque per aetherem volaret nubibus vectus. Cujus autem caput imperator ipse sagitta jacta icit vitamque eripuit. Quod hic saltatione personarum plurium effingitur.

Sunt qui putant hoc ducem horrendum revera typhonem intertropicum damna facientem magna significare. Quibus assentior ego. Scilicet antiquitus imperator quodam ritu procellam saevam expellere posse credebatur.

No comments:

Post a Comment