Olim erat vir quidam, qui, cum putaret se nullo munere fungi posse, ab Urbe profectus est dicens "In Urbe non maneam, sed mihi melius est petere orientalibus in terris aptiorem locum ad vitam degendam." Quem comitati sunt aliquot cari jam pridem ab ipso habiti. Quorum nemo autem de itinere bene sciret, idcirco equis vecti sunt errando. In Trifluminiae regione devenerunt ad locum, cui nomen erat Octopontium. Ibi in unum confluebant rivuli veluti araneae pedes diversi atque pontes structi erant octo. Quamobrem sicut nominatus erat. Panes siccatos ederunt sessi sub arbore, quae proxime paludem umbram faciebat. Qua palude irides florebant pulcherrimae. Quibus inspectis unus eorum postulavit; "Ut de viatoris sensu carmen pangas in versibus singulis sumens singulas litteras de verbo iride." Cui ille;
ignōta in rĕgĭōnĕ, tū, vĭātŏr,
rīdentem tĭbĭ somnĭas ămīcăm
indūtamquĕ tŏgā sŭētĭōrĕ,
sōlă quae sĭnĕ tē dŏmō rĕlicta est.
Quo canto omnes ita fleverunt, ut panes tumuerunt lacrimis humectati.
Saturday, October 13, 2012
Monday, October 8, 2012
De quadam cantatrice idolica
suāvĕ paulisper mĭhĭ compŭtātrŭm.
dispŭtābis clāră sĕnātu ăpertē
multă sĕnātrix.
Cantatrix haec Mihara Junko nomine, cum annos XVI nata esset, in lucem dedit primam cantilenam suam "nox illecebrosa" intitulatum, quam supra inspicitis in spectaculo anno MCMLXXX televisifice divulgato. Postea tamen, cum alias ejusdem generis cantatrices eo tempore clarissimas superare non posset, canere desivit atque ut actrix scaenica televisificaque multos per annos nos delectat.
Foemina non tantum amabilis sed etiam virtutis plena sine dubio est; praeter opera supra dicta, per XII annos se autoraedarum curricula participare perrexit ossibus septies fractis, deinde oncomate aegrotata sed feliciter curata senum societatem adjuvandorum gerere coepit. Postremo, abhinc II annos suffragio electa est parlamenti senatrix atque artem orandi nobis ostendit reapse egregiam.
Cui autem non deest peccatum; cum XXII annos nata esset, diluculo ebria et irata photographos duos crure verberavit photographemata sua clam facere conatos atque capillo capto miseri caput viri ad terram collisit. Quamobrem biocolytae manus suas injexerunt illi satis notae.
Rarae sint, quae vitam degant ita mirabilem, nonne? At mihi saltem non displicet tam formosa et tam fortis tamque potens foemina, dummodo uxor mea non sit.
Saturday, October 6, 2012
De tibicine in proelio necato
I
ō pŭer pulcher, tĕnĕ castro ĭn hōcĕ
tībĭam tristem et mŏdŭlārĕ dulcĕ,
ultĭma ācrēs ut pĕdĭtēs dŭcēsquĕ
noctĕ quĭescant.
II
mellĕa ut sēdent tĕnĕbrīs ĭn ātrīs
carmĭna hostēs nunc vĭgĭles mănentēs,
mollĭbus quae cras mŏrĭtūrŭs undīs
tū cănĭs hōrās.
Die XX mensis Martis anno MCVXXXIIII in litore c.n. Suma prope Kobem sito gestum est proelium acerbum sanguineumque. Quo samuraiorum turma stirpe Minamoto ducta magnam attulit cladem exercitui Tairae stirpis, quae imperium totam in Japoniam olim manu teneret sua.
Occisi sunt permulti milites ducesque, quos inter praesertim notus est Taira no Atsumori tunc XV annos natus satisque nobilis. Secundum libros Heikemonogatari intitulatos atque a citharistis recitatos, puer hic in castris eleganter cecinerat tibia ut Saeda nominata, quam repperit necator ejus Kumagai Naozane cadaver considerans.
Hoc de puero praemature mortuo multae litterae theatralesque operae sunt exaratae, quas inter infra cito haicua a Matsuo Basho et Yosa Buson pancta.
nemo modulat,
at auditur tibia
his in tenebris.
Anno MDCLXXXVIII Basho Sumam lustravit atque sex haicua ibi pancta in lucem dedit. Heic poeta usus est verbo "tenebris", ut aestatem indiceret. Hoc in opusculo vere multa dicuntur adeoque Latine XVII syllabis reddi mihi non potest. Prosa autem sic reddam:
"Apud Sumae templum in tenebris sub nemore audio tibiam, quam nemo modulat."
autumnum Sumae:
et fluctus appelluntur
sonis tibiae.
Ad locum eundem anno MDCCLXVI Buson iter fecit atque anno posteriore sic panxit. Quod ad fluctus in versu secundo pertinet, adnotatiuncula addi forsitan possit: in fabula Genjimonogatari intitulata nobisque per saecula notissima insertum est capitulum, quo vir nobilissimus ab aula discedit in Sumam ibique haud apparate vitam agit, ut discordiam cum imperatore ob rem amatoriam natam vitet. Auctrix fabulae descripsit Sumae litus esse locum valde desolatum, ad quem appelluntur nihil nisi fluctus. In poetae mente, ut mihi putatur, venerit haec descriptio. Rebus sic stantibus, his in duobus versibus conveniunt Genji necnon Heike, i.e. Minamoto necnon Taira.

Thursday, October 4, 2012
De saltatrice
ō pŭella hortō spĕcĭōsă saltans
flāvĭōra inter fŏlĭa, ut părumpĕr
frīgĭdum tardes grădĭentem ăd urbĕm
mensem ănĭmātăm.
Labels:
De saltatrice,
ハロ/ハワユ,
佐藤るき,
四季,
踊ってみた
Wednesday, October 3, 2012
De regis nece
castro ĭn excelso ante ŏcŭlos sŭōrŭm,
tollĭtur rīdens hĕlĭcoptĕrō nunc
tūtŭs ăd aeră.
Tuesday, October 2, 2012
De Priapo Japonico
turmă cultōrum, cĭtŏ me affĕr ācrĕm
vīco ĕācum dem sŭbŏles bĕātōs
frūge ŏpŭlentā.
Si quis vestrum aetate adultorum hoc de festo phallico pelliculam (haud pornographicam, ut mihi videtur) per Youtuben inspicere velit, ecce.
Sunday, September 30, 2012
De inepta prece
mūsĭcos cantat cĭthăram ad făcētam,
quos sĕnex frustrā prĕcĕ taedĭōsŭs
sēdăt ĭneptā.
Subscribe to:
Posts (Atom)