Friday, January 17, 2014

De popinae sideralis laudatrice



dextĕrā cæpam tĕnĕas, sĭnistrā
comprĭmas pullum mĭcrŏphōnum, ănhēlans
clāmĭtes, laudes sŭpĕram pŏpīnăm
lætĭfiĭcamquĕ,

saltĭtes noctem fŭrĭōsă jactans
per nĭgrantem crūră pĕdes lăcertōs;
verbă tollantur tŭă cultă Mūsīs
ut jŭga ădusquĕ.


Verba a Naoki Sugiyama pancta hicque a Shoji Mizuki canta Latine a me reddita

//////////////////////////////////////////

Popina sideralis c.n."Torihachi"

inopinato mihi id accidit.
mihi etiam res accidit incredibilis;
machina errans me vexit ad locum,
qui a terra destinata distat.

cum navis interstellaris descendere pergeret,
animus me pæne linquebat. postremo autem
appulsus sum ad planetam cæruleam,
de qua sodales mihi narraverant.

nocte omnia mihi videbantur fracta occidere,
illo tamen urbis loco, cujus vix oblivisci possum,
temporis oblivisci pessimi poteram
ope potionis, quam nunquam videram.
dum luteoli hominum vultus
rubescebant,
ego quoque ibi pelliciebar
noctem ebibens.

O caupo optime, mihi istud iterum da, quaeso.
rem fumiferam verculo ligneo fixam, quaeso.
ubi primum verculum digitis meis lapsum est,
cum strepitu tristitia mihi omnino ablata est.

O popina sideralis Torihachi!

mihi ad tergum appropinquabat
quidam titubans, qui formam meam
miratus insolitam rogabat,
ut chirographum ei darem meum.
cum signum a succurrentibus missum acceperim,
proficisci paratus animadverteram me
asses hujus planetæ habere nullos.
caupo tamen ridens dicebat se eos mihi commodare.

Nunc lumen lucernæ rubrum appetens revenio ad locum illum planetæ
caeruleæ, quæ in mari siderali vastissimo fluctuat, ut iterum adusque læter.

O popina sideralis Torihachi!

///////////////////////////////////

(庄司みずき様にラ訳掲載の許可をいただきました。ありがとうございます。
Gratias ago Shoji Mizuki cantatrici optimæ, quod mihi verba Latine reddita hic publicare permisit.)

4 comments:

  1. Illa caepifer cantatrix eiusque culina sidereali videntur de Lucianis operibus sumptae. :)

    ReplyDelete
  2. Verba carminis Japonica vero me faciunt multum ridere, nam hic culina siderealis significat non eam, quae longuinquo coelesti loco sita sit, sed culinam, quae ubique in urbibus nostris facile inveniri potest. Quam cum alienigena nave cosmica navigans propter errorem casu offendat, sapore cibi nostri cervisiaeque multum laetatus laudabiliter clamat nomen ejus "Torihachi". Utinam aliquis verba omnia Latine Angliceve reddat, ut argumentum facilius intellegatur.

    ReplyDelete
    Replies
    1. Tu ex toto videris omnium aptissimus, qui illud carmen omniaque eius verba reddas in sermonem Latinum :) Quod quaeso ut facias! At quam mirabilis videtur terra Iaponica, quippe cuius urbes civibus praebeant culinas caelestes et spendentes!

      Delete
  3. Jam Latine reddidi verba omnia, tametsi mihi manent aliquot partes, de quibus lexicum Forcellinianum consulere velim.

    ReplyDelete