Thursday, January 30, 2014

De cantatrice c.n. Uemura Kanae


incĭpit quandō mŏdŭlāri ĕburnīs
clāvĭchordĭum dĭgĭtis sŏnorŭm,
adjŭvant Mūsæ Kănăen cănentem ex
tempŏrĕ versūs.

arvă cum sŭper vŏlŭcres vŏlārĕ
cantĕt albos lātă, tĭbī fŭgācēs
audĭuntur tum rădĭantĕ pulsæ
aethĕrĕ pennæ.

2 comments:

  1. Num illa de cordibus (cocoro, nonne?) cantat ex tempore? Quod maxime admiror!

    ReplyDelete
  2. Quae opera ex tempore ad clavichordium cantavit vero in Reti non inveniuntur. Sed interdum per Rete sine mora divulgatur. Exempli gratia, die decimo tertio mensis Februarii vesperi per Ustream auscultare fortasse poterimus eam ex verbis ab hominbus adfuturis datis carmen ex tempore composituram atque cantaturam esse. http://uemura-kanae.com/liveinfo/

    ReplyDelete