Saturday, December 19, 2009

De Petro Kassui Kibe

Anno 1587, quo Franciscus Drakus Eques classem Hispanicam quandam in portu Gaditano sustulerit, in regno Bungi, aetate nostra Oita appellato, natus est Japonicus quidam Petrus Kassui Kibe nomine, qui iter ad Jerusalem Romamque faciens vitam mirabilem autem haud sedatam degit. Hoc de viro hodie paulum scribam, ut commentario a Sandra erudita hebdomade superiore scripto respondeam, namque hic peregrinator saeculi septimi decimi multa de pace belloque cogitare me facit.



Cum 13 annos natus esset, Petrus linguam Latinam ac theologiam Christianam ac litteras Japonicas ac musicam Europaeam discere coepit in seminario Societatis Jesu, quod in urbe Nagasaki conditum erat. Quo postea incendio deleto in Arimae seminario urbis continue his disciplinis versabatur. Inter magistros eum docentes erat et Mantius Ito, qui, ut legatus regis Otomo Sorin ad Europam missus, anno 1585 Romae a Pontifice Gregorio Tertio Decimo exceptus fuit. Anno 1606, cum Petrus 19 annos natus esset, perrectis seminarii studiis munus incepit in domo sacerdotis cujusdam sperans se ipsum sacerdotem fieri.

Cum shogunus Tokugawa Ieyasus , qui finem aetati bellicae ponens regimen novum anno 1603 condidisset, rerum politicarum causa de interdictione fidei Christianae decretum anno 1612 fecerit atque post annos secundos hac a decisione missionarios omnes de Japonia expulerit, Petrus ad Macaum cum aliis multis fugit ibique in collegio Latinam ac theologiam discebat. Attamen, propterea quod eo tempore rector collegii hujus coloniae Lusitanae Japonicis non permitteret, ut sacerdotes fierent, Petrus ad Societatem Jesu Romae ire ac ipse licentiam petere audacter statuit. Et anno 1618 cum duobus Japonicis a Macao profectus ad Goam navigatione advenit. Postea solus per viam terrestrem, scilicet Hormuz ac Bagdad ac Jerusalem peragrans, anno 1620 ad caput aeternum attigit.

In interrete de itinere suo sine dubio asperrimo nulla descriptio inveniri potest atque me rogo quo modo Petrus sine ulla pecunia nec tutela tale iter per terras Islamicas facere potuerit. Quod ad linguas pertinet, fieri forsitan potuit, quod Petrus jam Latinam sciens elementum Persicae vel Arabicae per 3 annos perambulans bene didicerit. At quid enim incolis apud vias habitantibus dixerit, ut cibus ei daretur ac noctu cubitus pararetur?

Si simulavisset se Islamicum esse ex terra Asiae orientalis ad sacram Meccam procedentem, facile res omnes necessarias accepisset. At egomet non puto eum pietati addictum mendacium tale fecisse. Mea sententia Petrus omnia veraciter incolis in singulis vicis dixerit; "Sum Japonicus. Veni ex terra remota. Sum Christianus. Ad Romam ire volo, ut sacerdos fiam". Quem audientes sine dubio valde mirati sunt, ita ut forsitan fuerint et qui eum stultum habuerint. At nonne multi pii Islamici, videntes acies oculorum ejus, pietatis calorem hujus alieni intellexerint? Etsi religione ab eo differebant, eum reverenter exceperint ac benevolenter in peregrinatione juverint, namque, nisi ita effectum fuisset, Petrus Persiam immensam Arabiamque vastam percurrere non potuisset.

Antequam Petrus ad Romam pervenit, illuc jam missa fuit epistula, in qua consilium datum fuit, ut hoc Japonicum ex Macao profectum non exciperent. Ut intellegamus qua de causa epistula huic peregrinatori tam adversa scripta fuisset, scienda sunt nonnulla de consiliis ad evangelizationem in Japonia pertinentibus.

Saeculis sexto decimo ac septimo decimo, cum fides Christiana hac in terra, praesertim in insula Kyushu nomine Nagasakim ac Bungum continente, beneficio missionariorum floreret, secundum modos Japonicos aestimandos sacerdotes Europaei divisi erant in greges duos, quorum unus, sicut Franciscus Cabral ab anno 1570 usque ad annum 1581 munus Superioris Japoniae functus, putabat incolas hujus terrae Asiaticae populum inferiorem esse ac ad Latinam theologiamque discendam aptum non esse, alter, sicut Alexander Valignanus ut Visitator in Japoniam anno 1579 adventus, mores Japonicos observans disciplinas fidemque Europaeas nobis tradere conabatur.

Forsitan qui epistulam de Petro scripsit, modo praedicandi "adaptationismo" nomine a Valignano usurpato adversus erat. Attamen, egomet numquam ethnocentrismum hujusmodi vituperare volo, quoniam eo tempore et Japonici Europaeos fastidiebant appellatione Nanbanjin, scilicet "barbaris meridionalibus" usi.

Nescio quomodo praepositus generalis Societatis Jesu Mutius Vitelleschi de discrimine inter terras Europaeas Asiaticasque cogitaret. At sine dubio statim omnia mala ab aliis de Petro enarrata oblivioni dederit, si ipse videret eum, qui difficultatibus vi fidei victis apud portam ecclesiae illae baroccae se praebuit ac de varietate magna rerum religiosarum insolitarumque Latine loquebatur colore vultus solem Arabiae reflectente lacertisque robustis aut agrum Persicum arando aut camelis onera imponendo exercitis.


Mense Novembri anno 1620, cum 32 annos natus esset, Petrus etiam in Archibasilica Sanctissimi Salvatoris sacerdotio initiatus est. Quam magnum gaudium ei impositio manuum dederit hac in urbe sanctissima, ubi in permultis ecclesiis magnificis soni splendidi organorum audiebantur. Postquam per 2 annos Romae mansit in Universitate Gregoriana discens, Petrus primum ad Olisiponem advenit. Deinde anno 1623 hoc ex portu Lusitano profectus navigatione ad Asiam iter fecit.

Nec ad patriam suam redditus facilis Petro fuit. Enimvero per annum Mozambico, 3 annos Goae, 2 annos Ayutthayae, annum Manilae vitam agere coactus fuit, antequam Petrus 43 annos natus demum invenit navem quamdam vetustam, qua in portum Bonotsum regni Satsumae anno 1630 appulsus est.

Hic tamen legenda persecutionis vastantis supliciique atrocis inceperunt, quae ad extremum martyrio Petri anno 1639 desiverunt. De quibus non scribam, nisi quod anno 2008, ut forsitan sciatis, Petrus aliique 187 Catholici Japonici beatifacti sunt.

At me rogare velim; quid Petrus, cum in regno Siam deinde in regno Luzon moraretur, de rebus religiosis politicisque cogitaret? Quomodo Japonia et regimen Tokugawense et consilium suum ad religionem pertinens viderentur ei docto, qui in seminariis Societatis Jesu forsitan librum illum de bello Gallico ac Heikemonogatari, scilicet narrationem de bello intestino saeculo duodecimo gesto legisset, postea terras varias Asiaticas ac Europaeas ac Africanas cum incolis suis vincentibus victisque ipse videret?

Ceterum, qua de causa in Japoniam redire maluit, tametsi bene sciebat se persecutum ac necatum iri? Nonne melius ei fuisset Manilae morari ac ibi Japonicis Christianis a patria expulsis praedicere? Potuissetne negotia ibi tractare, ne Catholici in Japonia saeviter vexarentur? Potuissetne et regimen Japonicum eos in Manilam vel Macaum exilio mulctare? Postremo, omnesne viri religiosi politicique existunt, ut viventes mundum nostrum nobis omnibus viventibus meliorant?

Nihil tamen respondit Petrus peregrinator, qui de his rebus nullam paginam reliquit.
Ita, currum calami sustineam citans carmen quoddam a Yosano Akiko compositum. Poetria praeclara haec de fratre ejus, qui belli inter Russiam ac Japoniam anno 1904 gesti particeps esset, sicut composuit;

O frater mi, de te cogitans ploro. Ne moriaris. (......) Utrum castrum Ryojun pereat an non, nihil mea refert.

Wednesday, December 9, 2009

De rebus oeconomicis anno 1820

Secundum studiosum quemdam Batavicum Angum Maddison nomine, anno 1820, 10.4 millies mille millia hominum omnium toto in orbe numerabantur, quorum 3.8 Sinenses erant, atque divitia scilicet productiones generales domesticae tribuebantur hoc modo:

Europa occidentalis 23%,
Civitates Unitae 1.8%,
Europa orientalis 3.6%,
terrae ex Unione Sovietica 5.6%,
Americae centralis meridionalisque 2.1%
Africa 4.5%
Imperium Sinense 32.9%,
India 16.0%
Japonia 3.0%

GDP per capite aestimatur 1706 dollariorum in Britania post revolutionem industrialem atque 600 in Imperio Sinense. Scriptor Epistularum ex Tameike hac de re sicut explicat; properea quod eo tempore agricultura inter omnes res oeconomicas maximi momenti erat, discrimen inter terras forsitan parvum erat. Atque vituperat permultos Japonicos qui timent ut Sinae terram nostram productionibus superent, namque, si duae terrae historico genere videantur, nequaquam mirandum sit, quod Sinae majores oeconomia quam Japonia fiant. Ceterum, praedicit Sinas divitiores enim Japoniae commoda oblaturas esse.

At ego valde miror, quod Civitates Unitae minores quam Japonia essent. Id significat, ut mihi videtur, eo tempore hac in terra nos plures fuisse ( forsitan orysae culturae causa ).


Tabula geografica anno 1818 in Japonia edita.

Sunday, November 22, 2009

De Tanca Latina

Hodie etiam in scriptorio Sandrae optimae inveni "tancam", quae genus litterarum Japonicarum traditione transmissum est ac Latine "carmen breve" dicere vult. Veniam peto, quod tam sero eam animadverterim!



Mihi valde cordi est ea tanca, quae prima inter omnes mihi notas Latine scripta sit, praesertim propterea, quod discrimen inter modos canendi Latinum ac Japonicum, ut dicam, animum meum movet; poetae Japonici classici forsitan versus tertium quartumque non scripsissent atque putavissent sensa "pulsu cordum" Latine prolata jam metaphorice enuntiata esse primo alteroque, in quibus nihil humani describitur. Eodem tempore addendum quoque est, quod in tanca pauciora verba scribi possunt Japonice quam Latine.

At semper mihi valde placent legere tancas vel haicua, quae a peregrinis secundum stilos singularum terrarum composita sunt. Exempli gratia, lego magno cum gaudio haicua nekojitae poetriae dissertissimae, quae abusa 17 vocalibus res jucundiores breviter mirabiliterque narrat.

Jam de poesi classica in Japonia paulum scribam.

Et aetate nostra hac in terra permulti poetae amatores tancae haicuumque numerantur, ut in actis diurnis a vicies vel tricies decenis millibus lectorum lectis tota una pagina ad haec genera poetica dicetur ac programma de poesi televisificum hebdomadarium canali publico emittatur ac multi circuli poetarum singuli mense acta sua edant. At res hae numquam dicere volunt Musas hanc terram quam alias melle;

Primum in tanca oportet sequi nullas regulas nisi eam ad numerum vocalium pertinentem, idcirco tancam componere multum facilius esse mihi videtur quam aut sonette aut elegeiam. Deinde, secundum me, Japonica antiqua, qua anthologica omnibus poetis Japonicis legenda ut Manyoshu (saeculo octavo edita) vel Kokinshu (decimo edita) scripta fuerunt, ad linguam hodiernam plurimum propinquorem quam Latina ad linguas modernas Europaeas est. Exempli gratia, cum 14 annos natus in schola excerpta operum antiquorum legere coeperim, quamquam nihil grammaticae didiceram, omnes fere sententias assequi potui.

Ita, operibus classicis lectis ad haec genera antiqua carminum canenda apti fiunt permulti, inter quos enimvero facile inveniuntur poetae amatores lingua antiqua usi. Ceterum, aditus ad scriptores classicos facilior maximi momenti esse puto, ut litterae classicae vernaculae in schola adhuc serventur tamquam disciplina discenda omnibus discipulis, quorum aliquot singuli anno tancas componere incipiunt.

Attamen, ad poesin Serice scriptam pertinens, res a vernacula magnopere differunt. De hoc genere litterarum alio die in alio commentariolo scribam, praecipue quoniam id Latinarum in terris occidentalibus paulum assimile esse puto.


modificatum die 13 mense Decembri 2009

Monday, November 16, 2009

De divitis

Heri legi capitulum 217 libri Tsuredzuregusa inscripti, qui saeculo quarto decimo a quodam monacho Yoshida Kenko nomine scriptus fuit. Hac in parte quidam vir divitissimus narrat quo pacto divitiae haberi possint; Primum, hortatur ejicere nihilismum buddhistarum, quem secundum cupiditas spesque extinguendae sunt, quoniam hoc in orbe omnes res mutabiles fugitivaeque sunt.



Deinde cupiditatem nimis magnam vituperat imperans ne pecunia sicut servo utantur. Denique monet lectoribus veracibus fieri ac promissa persolvere ut divitiae naturaliter veniantur sicut dicens; cum semel tibi divitiae erunt, laetus fies, etsi nullam cupiditatem rerum obtinendarum explebis.

Litterarum japonicarum peritus quidam scripsit his in verbis modum cogitandi mercatoris aetatis modernae inveniri posse. Attamen scriptor buddhista hanc de divitis sententiam reprehendit dicens; si voluntas vel cupiditas non expletur, pauperes quasi dites iidem sunt.

Profecto, qui res desideratas obtinere potest at non eas obtinet multum differt ab eo, qui obtinere non potest. Hic enim agitur jus optionis. Mihi videtur Yoshida Kenko non intellegisse valorem juris hujus, quem Thales optime aestimaverat.  


P.S
Ecce conversio in linguam Anglicam libri hujus.

Thursday, November 12, 2009

De Latinitate in Universitate Statali Michiganense

Hodie accepi epistulam electronicam, in qua nuntiatur Universitas Statalis Michiganensis disciplinam classicam deletura esse. Ita, ego quoque, tiro amatorque Linguae Romanae, nonnulla scribam pro Latinitate.


Cum scripta Latina legimus, per spatium 20 saeculorum gratis ambulare possumus. Revera mirabilis technologia nobis est. Quam et illa NASA praeclara praebere non potest.



Ceterum, in Japonia omnes in schola opera classica, ut Genji vel Man-yoshu vel Du Fu, legimus, quamquam numerus paginarum legendarum minutus est. Ita, numquam efficitur, ut in quadam universitate publica litterae classicae vernaculae sericaeque destituantur. Ecce humanitas nostra!

At sapientia antiqua nequaquam inutilis est. Exempli gratia, oeconomistae praeclaro Harrio Markowitz nomine anno 1990 datum est pretium Nobelianum pro sua theoria "Modernum Portafolium" appellata, in qua quoddam proverbium modo mathematico probaverat.

Oeconomista japonicus notissimus Ikeo Kazuto nomine Universtatis Keio enimvero recens in Garritore sicut scripsit;

"Litterae classicae legendae sunt, ut sensus strategicos alamus. In terris occidentalibus Graecae Latinaeque, in orientalibus Sericae. Samuraii aetatis feodalis Edo ac administratores regiminis Meiji, propterea quod de tenero ungui Quattuor Libros ac Quinque Litteras Classicas memoria retinere conabantur, res publicas gesserunt melius quam homines post bellum alterum viventes qui, inter alia, Sun Zi non bene legunt."

Egomet in Garritore de oeconomia nonnulla valde miratus jam scribere potui proverbia et alia e cyberdiario Laurae Gibbs eruditissimae adducens.

Mihi non est in animo dulcia tutis praeponere.
Semper plus metuit animus ignotum malum.

Cum omnes ignotum malum metuere coeperunt, subito perierunt Lehman Fratres, qui dulcia tutis praeposuerant.

Ubi coepit ditem pauper imitari, perit

Josephus P. Kennedy vir divitissimus, cum nuntios ad syngraphas pertinentes a quodam adulescente paupere calceamentum illius expoliente anno 1929 paulum ante depressionem magnam audivit, animadvertit omnes vendendas esse.

Omnia humani Latine nobis jam dicta fuerunt!

Wednesday, November 11, 2009

De vino et caetris

In Britania productio vini rubri temperatura coeli tempore verno autumnalique propter calefactionem orbis aucta denuo possibilis facta est post intervallem saeculorum sex.Id significat terram nostram saeculis mediaevalibus calidiorem quam nunc fuisse. Enimvero, exempli gratia, in America septentrionali erat colonia Vinland (=terra vitis) nomine a Normannis saeculo undecimo condita, quae in Nova Anglia (New England) hodierna sita fuisse putatur.

Quidquid sit, nunc auscultemus carmen britanicum saeculo quinto decimo compositum a Johanne Dunstable, qui forsitan diebus tepidioribus et vino rubro fruebat. At velim scire inter compositores Renascentiae quis ultimus hac cadentia Landiniana usus musicam composuerit. Ceterum, utrum inter mutationem temperaturae et usum hujus cadentiae correlatio aliqua fuerit an non?



Egomet, ad vinum pertinens, recenter potiones alcoholicas bibere destitui, vel potius tantummodo cervisiam sine alcoholo bibere soleo. Et nunc animadverti se melius quam olim res recordari posse. Nam saepe efficitur, ut versus latinos, quos nocte legerim, mane proximo die sine labore recordari possim.

At quam sero! Quoniam, cum discipulus lycaei essem, jam cotidie edebam sorbillum glaciatum cui whischium adderetur. Deinde cum in universitate discerem, cotidie fere litram cervisiae bibebam. Hodie denique inntellexi ubi evanuisset, exempli gratia, memoria mea conjugationis verbi graeci παιδευω; secundum circuitum metabolicum in jecore dissoluta ac in urina flatoque excreta fuit...

"Vino intrante, foras subito sapientia vadit."

Ecce proverbium quod me Laura Gibbs optima docuit. Gratias tibi ago!

Thursday, October 22, 2009

De certamine pedifollico

Heri in Arabia Saudiana certamen pedifollicum semifinale Ligae Asiaticae Manuum Victricum inter manus Jeddensem Nagojensemque habitum est. Ex Japonia enim, ut fertur, illuc iter fecerunt nonnulli fautores, inter quos et 9 mulieres numeratae sunt.

Quae sequentes mores veste vernacula illius terrae indutae certamen in stadio viderunt. Ad eas excipiendas cella intima muliebris primum ibi structa est. Quaedam fautrix dixit vestem arabicam pulchram ac ad radios ultraviolaceos vitandos aptam esse,

Quamquam qualitas pedifollis in civitatibus asiaticis nequaquam optima est, mihi valde placet videre manus Japonicas utro citroque hac in parte orbis certare, quoniam varietates magnae morum videri possint.

Exempli gratia, in civitatibus arabicis musica insolita a fautoribus canta saepe auscultatur, in Australia certamen in stadio ludii vernaculi Aussieball nomine habetur, in Corea septentrionali campus herba artificiali contegitur, in India lusoribus ludentibus canem in campum introire semel vidi et caetra.



Circiter a septima minuta culmus auscultari potest!

Saturday, October 17, 2009

De insolitis

His diebus saepe utor programmate Garritore adpellato, quod mihi logorrhoiam effecit, ut videtur. Quae aegrotatio autem prodest forsitan eis qui linguas peregrinas discunt.

Ecce aliquas res insolitas quas inveni.

Societas aerinautica ANA a viatoribus petit, ut meiant ante volatum ad pondera leviganda. Physici saltem hoc consilium aestimare debent.

Qualem linguam maxime faciliter loqui possit clavicymbalum?

Illuminatio natalica in Osaca jam nitescuit. Quam praemature!

Haec mulier pecuniam cepit attamen forsitan aliquod maximi momenti perdidit.

Ecce musicam subtiliorem hodiernam. Quales soni auscoltentur?

In Nagoja pilus ursi maritimi ob quasdam algas parasitas viridatus est.

Monday, October 12, 2009

De valore yenorum

Minister rerum aerariarum Fujii publice ac saepe dicit se permittere valori yenorum increscere. Quam ob rem omnes negotiationes merces exportantes his mensibus yenos auctos valde patiuntur.

Difficillimum est judicare utrum rectum sit an non consilium hujus ministri: id est, yenes fortiores Japoniae prosunt. Attamen nequeo adsentiri lusum striatum agere eum monstrantem adversariis chartas suas.

Egomet spero argentariam centralem japonicam contra consilium hoc in forum nummorum interventuram esse magnam copiam yenorum insperate vendentem.

Saturday, September 19, 2009

De urinatrice

Mense praeterito in nuntiis televisificis de quadam puella 19 annos nata, quae habitet in urbe Kuji scilicet in parte septentrionali hujus terrae, multa enarrata sunt adeoque ea notissima non solum a japonicis sed etiam a coreanis facta est. Haec Oomukai Misaki nomine animos multorum movit, quoniam coepit fungi munere urinatricis piscatoriae, quod juvenibus inusitatum autem ad aetatem nostram transmissum est longissima traditione




Exempli gratia, jam in capitulo "De japonicis" inscripto libri de historia serica "Annalium Trium Regnorum" nomine saeculo tertio a Chen Shou scripti invenitur descriptio haec.

又渡一海千餘里至末盧國 有四千餘戸 濱山海居 草木茂盛行不見前人 好捕魚鰒 水無深淺 皆沈沒取之



Navigantes per circa mille leucarum ad regnum Matsurum adpellunt. Plus quam 4000 familiarum ibi numerantur. In litoribus apud montes incolunt. Frondes plantarum arborumque ita densae crescunt, ne antecedens videri possit. Incolis placet percipere pisces haliotesque. Ad altum vadumque urinantur omnes. Ac hos percipiunt.

Hoc etiam est excerptum ex veterrima omnium fonte in qua mores japonici sciri possunt, Regnum Matsurum prope urbem Karatsum fuisse putatur.












Et in veterrimis omnium anthologicis carminum japonice scriptorum "Manyoshu" inscriptis, quae saeculo octavo compilatae fuisse putantur, inter omnes circa 4500 carmina inveniuntur aliquot de urinatore canta. Exempli gratia, continetur in tomo undecimo hoc,

伊勢乃白水郎之 朝魚夕菜尓 潜云 鰒貝之 獨念荷指天
イセノアマノ アサナユフナニ カツクテフ アハヒノカヒノ カタオモヒニシテ



Te mihi in amore non respondente maneo veluti haliotes quas urinatores Ises, ut fertur, percipiunt et mane et vesperi urinantes

Ut melius intellegatur, adnotationem hic addem; Japonici antiqui putaverunt haliotem esse genus bivalvis atque unam ex duarum testarum perdidisse. Itaque symbolum amoris unilateralis habita est.

Prope Nagoyam provincia Isensis sita est, ubi et aetate nostra multae urinatrices inveniri possunt. Per saecula haliotes lautia maritima pretiosissima habebantur ac in aulam imperialem Meaci, scilicet Kyotonis, ut vectigal adferebantur. Quas cum in popina hodie edimus, revera multas pecunias solvere debemus!

Attamen numerus urinatricum post bellum alterum propter asperitatem laboris multum minuescere pergit. Et in Kuji, ubi et aestate aqua frigida manet, scilicet solum 16 vel 17 C mense Augusti, per 25 annos nulla puella ausa est urinatrix fieri. Rebus sic stantibus, Misaki valde laetificat non solum quamdam urinatricem veterem in nuntio paritam, sed etiam japonicos coreanosque pulchritudinem feminae veste indigena indutae amantes.

Si hi amantes multi ad Kujim iter facient ad eam videndam ac ibi in deversoriis commorabuntur edentes echinoideas haliotesque, status oeconomicus hujus urbis parvae sine dubio meliorescet!

Thursday, September 3, 2009

De polypo

Heri casu inveni relatum biologicum insolitissimum in quo ludi polypi modo scientali curiose describuntur. In parte autem ultima praebetur quaestio fundamentalis haec

Quare ludere polypi debeant?

Quam mirabilis! Laetissimi sine dubio sunt, qui de aenigmate hujuscemodi cogitando vitam agere possint. Auctores enim relatus sicut respondent; genus polyporum, cum tegmenta amisisset, contra vertebras pugnans facultatem cogitandi augere coactum fuit. Et ludi ejus effectus secundarius multum aliti cerebri haberi possunt.

Plinius quoque forsitan propter cerebrum ejus nimis alitum ludet de polypo narrans.

Carteiae in cetariis adsuetus exire e mari in lacus eorum apertos atque ibi salsamenta populari – mire omnibus marinis expetentibus odorem quoque eorum, qua de causa et nassis inlinuntur – , convertit in se custodum indignationem adsiduitate furti inmodicam. saepes erant obiectae, sed has transcendebat per arborem nec deprehendi potuit nisi canum sagacitate. hi redeuntem circumvasere noctu, concitique custodes expavere novitatem.



Laetissimus fuit quoque is, qui polypum noctu saepes per arborem transcendere credere potuerit, propterea quod nostra aetate verum omnia in interrete videri possint itaque facultatem rerum mirabilium imaginandarum conservare, ut mihi videtur, difficilius factum est.

Attamen nos ipsi semper laetissimi manemus fruentes variis polypi coquinandi artibus, quarum proprii hujus terrae, exempli gratia, tacojaci adpellati sunt. Eos carne polypi ac farina ac juscello amiae fumigatae fermentataeque paramus. Ecce pellicula in qua sciri potest quomodo tacojaci coquinentur.

Quod ad saporem pertinet, difficillimum describere est qoud sensu percipiamus, quia in terris peregrinis genus escae eorum adsimile deest. At eos multis placere puto, nisi liquamen Magonense addatur...

Friday, August 28, 2009

De nave Batavica

Inter naves Europaeae, quae saeculo sexto decimo in Japoniam advenerunt, notissima nobis est una Batavice Liefde, Latine Amor appellata. Et in scholis de navigatione ejus nonnulla discuntur. Hodie paulum de itinere insolito quod fecit haec navis scribam.

Mense Junii Anno 1598 navigationem longissimam in Asiam Orientalem incepit classis Societatis Reterodamensis ex quinque navibus composita. Quarum una in Oceano Atlantico a Hispania ac altera in Indonesia a Lusitania captae fuerunt, tertia ad Europam reversa, quarta in Oceano Pacifico submersa, itaque tantummodo quinta scilicet Amor mense Aprile anno 1600 ad ripam regni Bungi, quod nostra aetate Oita appellatur, naufragio appulsa fuit.

Inter nautas Amoris, qui 110 numerarentur cum de portu Frisiano Texel nomine discesserit, plerisque propter morbos ut hypovitaminosem vel dysenteriam mortuis atque ab incolis indigenis insulae Floreanae interfectis, tantum 24 superfuerunt ac in terram Japonicam egressi fuerunt.



Archigubernus hujus navis fuit Anglicus Gulielmus Adams nomine appellatus, in Cantia anno 1564 natus, qui fertur interfuisse, ut nauarchus, proelio in quo Armata Invincibilis anno 1588 victa fuerat. In Osaca, loco nauarchi graviter aegroti, exceptus fuit a Tocugava Iejasu, qui eo tempore septem provinciarum circum Edum, scilicet nostra aetate urbem Tocii regerit. Dum missionarii Societatis Jesu Iejasui dixerunt nautas Batavicos Anglicosque Amoris piratas puniendos esse, huic regi multum placuit Gulielmus de itinere Amoris ac proposito commerciali navigationis ejus ac repugnantia inter regna Europaea narrans.

Iejasus, maximi proelii Secigaharae victor discessus, Shogunus jussu imperatoris factus fuit ac anno 1603 condidit regimen novum ad saeculum nonum decimum mansurum. Atque Gulielmum ad Edum invitavit, ut munere interpretis monitorisque sibi functus fuerit. Postea praedium beneficiorum in paeninsula Miurae datum fuit huic Anglico, qui Samuraius factus commercium cum Anglia ac Thailandia ac Vietnamia exercuit.

Quod ad navem Amorem pertinens, narranda est res altera qui omnibus latinitatem colentibus sine dubio magni momenti esse mihi videtur; scilicet primum haec navis appellata fuit nomine Erasmus ac statua hujus humanistae in ore navis posita fuit.



Cum paginam de hac re scriptam legi, multum miratus sum, quoniam non intellexi qua de causa statua latinistae Reterodamensis ad navem ornandam sculpta fuerit. At pagina Vicipaediae Francogallice scripta aenigma hoc mihi evolvit, nam dicit hanc statuam effingere Sanctum Erasmum, qui patronus nautarum habebatur. Forsitan aedificatorem hujus navis ambos uno nomine indicare voluisse puto.

Ceterum, mirabilius est, quod haec statua in quodam templo buddhistarum Ryucoin nomine urbis Sano 100km a Tocio remotae ad nostram aetatem conservata ac per saecula ut Cannon sive Avalokiteśvara venerata erat. Quamquam eruditissimus omnium Batavicus hic fuit, nequaquam potuisset fingere se genus Buddhae in terra longinqua Asiae habiturum esse.

Sunday, August 23, 2009

De Icaro

Quamquam hac in terra nec Latina nec Graeca lingua in scholis discitur, ab iis omnibus, qui septimo decennio pueritiam egerint, fabella de Icaro notissima est. Quoniam carmen super hac persona mythica compositum multoties in quodam programmate televisifico "carminibus nostris" nomine eo tempore emittebatur. Ecce ipsa pellicula quam ego quoque, cum puer essem, vidi. Quam mirabilis Youtube sit!

In carmine Ovidii ille propter audaciam cupiditatemque nimiam monitum patri neglexisse ac mortuus fuisse narratur.

...... puer audaci coepit gaudere volatu
deseruitque ducem caelique cupidine tractus
altius egit iter. Rapidi vicinia solis
mollit odoratas, pennarum vincula, ceras.
Tabuerant cerae: nudos quatit ille lacertos,
remigioque carens non ullas percipit auras,
oraque caerulea patrium clamantia nomen
excipiuntur aqua: quae nomen traxit ab illo.

At in versione japonica nihil de Daedalo canitur ac tantummodo virtus Icari laudatur. ut picturis aeronavis globique aerostatici antiquis in pellicula insertis intellegi possit .Et anno 1977 incepit, nescio utrum casu sit an non, certamen volatuum aeronavium a hominibus impulsarum.



Acida etiam deoxyribonucleica illius Graeci et juvenibus Japonicis verum tradita sunt. Inter quos tamen, fortasse Icaro prudentiores, nemo adhuc vitam amisit.

Friday, August 21, 2009

De memoria suave

Heri in cyberdiario optimi Consalvi juvenis latinistae inveni carmen “Triste Espagna sin ventura” adpellatum, quod memoriam suavem sed paululum amaram mihi revocat. Suavem, quoniam cum discipulus Lycaei essem discus id continens mihi erat ac noctu in cella mea canorem hunc tristem autem pulchrum adparatu vetere saepe auscultabam. Amaram autem, quoniam iis annis labores mathematicos singulis noctibus valde passus eram.

At mihi forsitan suavissimum omnium carminum sexti decimi saeculi manet hoc “Dulcis Memoria” inscriptum a Francogallico Petro Sandrino compositum ac a Hispanico Diego Ortiz ornatum, nam ipse in juventute instrumentis scilicet tibia cembaloque ea canebam cum amicis, quorum una, puella pulcherrima, nunc habitat peregre uxor alii.



Eo tempore, scilicet octavo decennio praeteriti saeculi Japonicos permultos delectabat altera “Dulcis Memoria”, quae tamen mihi juveni musicae Europaeae amatori non cordi erat. At hodie, cum eam auscultem in Youtube, mihi multum pulchrius quam olim sonat. Nescio qua de causa sic fiat, sed fortasse quia paulum senui? Etiam.



Potius vel scribendum est id, quod ea aetate haec terra divitissima omnium orbis terrarum erat itaque in programmatibus televisificis cottidie splendidissimae lautissimaeque res videri poterant. Index etiam Nikkei mense Decembri anno 1989 usque ad 39000 yenorum aucta fuit ac saepe ferebatur terra tota americana pro Tokiense emi posse. Exempli gratia, nequaquam imaginari possum quanta pecunia necessaria esset, ut haec pellicula operum Renati Magrittes ac Monsus Desiderii paulum similis ad tantummodo semel emittenda facta sit, Itaque anni ii suavissimi et omnibus nobis erant.



Malum tamen subito incepit anno 1990, ut dicitur in carmine Sandrini, cum bulla bursae Tociensis delata fuit. Postea propter consilia errata ad commercium bonorum immobilium ac faenus pertinentia regimine capita oeconomia Japonica per 20 annos valde dolebat ac dolet. Hodie, propterea quod numerus incolarum ob rationem natalitatis nimis demissae jam minuere coeperit, nemo credit nostram civitatem reflorescituram esse..

Quam tristis Japonia!

Tuesday, August 18, 2009



Cum praescriptio ad epistulas missionariorum addita me ita delectet, hodie pelliculum breve feci ac in Youtubem emisi.



Ecce partes relictae castri Usuki in regno Bungi. Cujus rex Otomo Sorin nomine anno 1551 Franciscum Xaverium excepit. Regnum propter commercium cum Lusitania valde floruit At magna clade a Simadzu Yosihisa rege Satsumae inlata oppidum totum anno 1578 incensum fuit. Postea Sorin ad Christianitatem conversus fuit. De hoc rege in epistulis Lusitaniam missis multa narrantur.


(descriptio in epistula a Petro Alcaceva missa

Videte etiam pelliculum hoc, quo grex musicalis Marionette in Macao canit, At mihi confitendum est, quod jura omnia auctorum non secutus sum.... Itaque si tibi placet, discum Marionettes emite, quaeso...

Friday, August 14, 2009

De naufragio

Heri in situ interretiali Sophiae Universitatis Tociensis casu inveni collectiones veterum librorum ad Christianitatem pertinentes publice monstratas. Quorum unum “EMANUELIS ACOSTAE LUSITANI HISTORIA RERUM A SOCIETATE IESU IN Oriente Gestarum admodum usq. a Deipara Virgine MDLXIII recognita & latinitate donata” adpellatum ac anno 1572 Lutetiae editum paululum legere coepi, praesertim quoniam multae epistulae de moribus rebusque Japoniae a missionariis ad hanc terram advenientibus scriptae continentur. In prima pagina libri quarti legitur praescriptio haec;

AD LECTOREM.

Iaponis insula distat ab Lusitania, & quidem periculosa in primis navigatione, leucarum millia omnino sex. Itaque in tanto locorum intervallo frequentibusque naufragiis est necesse, epistolae saepenumero intereunt. Intestinis praeterea seditionibus bellisque paene assiduis ea regio flagrat. quo circa multae rerum publicarum conversiones, crebrique regnorum atque imperiorum ortus atque occasus, in iis locis existunt. Quod ego te, lector, initio monitum volui, quo minus mirere sicubi vel interruptam historiae seriem, vel aliquam fortem in rerum personarumque vocabulis varietatem, offenderis.


VALE.

Revera difficultatem insulae in extremo Oriente sitae communicandae hic breviter sed optime epistulis interitis descriptam esse puto. Nonnulla ad naves sexti decimi saeculi pertinentia sciri potest in picturis a praeclaro Brugelo batavico pictis. Dum egomet in juventute parvulam navem veliferam circa paeninsulam Miuram nomine ab Iocohama propinquam gubernabam, nequaquam imaginari possum quomodo navigationes trans oceanos ac in mari Asiae orientalis ob typhones naufragali fieri potuerint navibus sine ullis instrumentis navigationum adjuvandarum ut systemate locos identificanti vel radioelectrico detectorio meteorologico paratis. Quam mirabiles scientiae rerum meteorologicarum ac astrologicarum eo tempore nautis esset!



Quamquam multi missionarii in Japoniam ad fidem christianam diffundendam periculum naufragii subeuntes saeculo sexto decimo adventi fuerunt atque multae ecclesiae universitatesque Christianae conditae fuerunt saeculo nono decimo cum Japonia portas civitatibus occidentalibus iterum aperuerit, ad extremum nostra aetate haud magnus numerus incolarum hujus terrae converti sunt. Properea quod de causa status non optimi Christianitatis in Japonia hodierna Latine aliquid disserere mihi nimis difficile est, tantummodo hic citem verba quam in epistula a Paulo Alcaceva scripta inveni;

Leges Iaponiorum cum traditae a sanctis viris, tanto iam tempore manserint; ne nunc quidem esse antiquandas

Attamen verum sunt permultae res occidentales, quae quasi omnes Japonicos totaliter converterunt. Quarum una maxime cernenda etiam musica est. Ita, jam audiamus unam ex optimis cantricibus praeteriti saeculi Naomim Chiacim nomine anno 1988 canere carmen notissimum lusitanicum Naufragium adpellatum, quod primum illa praeclarissima Amália Rodriguez cecinerat.

Sunday, August 9, 2009

De litteris imaginariis Kircheri

Abhinc aliquot dies cum cyberdiarium Sandrae Ramos legerem, inveni paginam hispanice scriptam, qua praebetur liber “China Monumentis, qua sacris qua profanis” intitulatus ab Athanasius Kircher germanico saeculo septimo decimo editus. Kircher solum narrata scriptaque missionariorum ad Sinas missorum consulens varias formas ideogrammatorum sericorum historiamque eorum explicavit. Mihi maxime cordi sunt hae litterae vel potius picturae singularissimae litteris ABCDE signatae, praesertim propterea quod res imaginariae duplices hic monstrentur, scilicet picturas de mytho imaginario pingere conatus esset is qui multa rerum sericarum ipse recte non sciret.

Primus imperator Fofi in libro Kircheri adpellatus nostra aetate Huxi adpellatur et narratur abhinc circa quinque milia annos vixisse terramque Sinarum rexisse. Atque augurium Bagua adpellata litterasque creavisse. Certe existimandum est, quod haec fabula tota de rebus imaginariis narrat, quoniam dynastia Shang saeculo septimo decimo a.c. condita veterrimum vestigium Sinarum nobis tradere hodie putatur. Corpus imperatoris pingi solitum erat, ut partes inferiores ejus et uxoris suae angues inter se inplicati fierent. Forsitan in Kircheri libro aliquem in Europa vel in Sinis inventu litterarum figuras anguinas corporum amborum miscuisse reor.



Hac in pagina legitur alterum ideogramma littera G signatum, quod autem maxime mihi cordi est. Dum Kircher hoc character hominem amore captum indicare scripsit, nunquam haec forma inter omnia ideogrammata inveniri possit. Egomet puto hunc germanicum eruditissimum forsitan describere voluisse de littera , quae recte amorem significat parte inferiore scilicet cor indicanti.

Attamen ipsa littera errata a Kirchero creata quattuorque litterulis scilicet muliere ac duobus filis ac verbo composita etiam joculariter uti possimus, ut “colloquium nimis longum a mulieribus telephonice habitum ” indicemus...
.
P.S
Nonne littera И inveniri possit, cum hanc picturam videamus?

Thursday, August 6, 2009

De defectu actricis notissimae



Heri quasi omnes Japonici nuntios televisificos videntes multum mirati sunt, quod notissima formosissimaque actrix Norico Sacai nomine 38 annos nata cum filio suo quoquam evanuisset nec ullo modo contingi posset, postquam conjux suus ob medicamentum illicitum in veste absconditum a biocolytis noctu in quadam via Tociense adprehensus fuit.

Norico, quae cum 15 annos nata esset vitam suam ut cantrix idolica coepisset, statim valde favorabilis facta est in Japonia, Taivania, Honcongia et aliis civitatibus Asiae orientalis. Itaque cum minister primarius Sinarum Wen JinTao Tocii rectorem Japoniae visitaverit, ad illum politicum excipiendum ex multis actoribus cantoribusque selecta fuit.

Anno 1999 cum 28 annos nata esset, a quodam viro flucutus capiente subito conjuncta est. Attamen, postea quam filium genuerat, continuo etiam populos Asiae ita delectabat, ut in nonnullis pelliculis televisificis personas maximi momenti gereret ac novos discos ederet.

Sed curriculum vitae suum adhuc ita luculentum ob crimen mariti vitiosi interruptum est. Defectui suo multa aenigmata nunc manent. Multa et in actis diurnis Serice scriptis narrantur. Investigatione a biocolytis gesta undae electricae instrumenti telephonici portabilis ejus semel in quodam loco montano 100km a urbe capitali remoto captae fuisse feruntur.

Exoptem eam ac filium suum maturissime sanos inventum iri.

Sunday, August 2, 2009

De Baguette Bardot



Baguette Bardot, una ex personis ab artifice maxime insolita japonica Toastie nomine gestis, modo superrealismi canit carmen “contagionem” nuncupatum, quod primum a celeberrima actrice francogallica Brigitte Bardot anno 1967 cantum esset. Mirabile jocosumque est, quod panes pro manibus sint huic mulieri, quae se ex stella “pane tosto” ad terram nostram advenisse dicat. In hoc pelliculo etiam panifices panes coquere jubet, ut gignatur infantulus ejus adsimilis. Quam singulare!

Ars ejus canendi "musica technica popularis”(anglice: techno-pop) nomine adpellatur, quae praesertim octavo decennio in hac terra favorabilis esset, dum verba japonica non multum a francogallicis differunt. Mihi enim videtur hoc opus singularissimum imitationem barbaricam rerum civitatum occidentalium non esse; attamen morem creativitatemque maximae Tociensis urbis neophiliae bene monstrare.

Ecce situs interretialis ejus, quo invenitur commentatio francogallice scripta in quodam periodico panificum adparita. Videas autem “machinam spirituum”, quae primum a Brigitte anno 1963 cantam erat, deinde a Baguette voce viva refingitur.

Notandum quoque est, quod grex musicus japonicus "Pizzicato Quinque" nomine illud carmen nono decennio francogallice cecinit.

Tuesday, July 28, 2009

De Domo Alba



Acina Nacamori 17 annos nata, quae una ex cantricum idolicarum maxime favorabilium octavi decennii in Japonia esset, intime ad citharam canit in programmate radiophonico anno 1983 emisso carmen intitulatum Domum Albam Tristem, quod primum cecinisset Bertie Higgins. Dum hic cantor americanus musicae rockiae ad maturos versae (anglice; adult oriented rock) de vetere pelliculo cinematographico ejusdem tituli ab amantibus viso narravit, nihil ad illud pelliculum pertinens aperte describitur in versione japonica, cujus discum edidit anno 1982 Hiromi Go cantor eo tempore celeberrimus.

At Hiromi modo maturiore iterum cecinit hunc cantum anno 2005 in quodam programmate televisifico. Insuper multi cantores cantricesque per totum terrarum orbem, exempli gratia Jessica Jay, Demet,Yasemin Enis et caeteri Domum Abam canunt, quorum praesertim haec ultima cantrix turciana mihi valde placet. Sed inter omnes certe maxime delector voce inornata puellae japonicae quae mecum idem tempus ageret.

Sunday, July 26, 2009



Cum in google imagines jocosas de pecunia pingentes quaererem, inveni hanc picturam sive ukiyoem, quae ab Utagawa Kunisada artifice undevicesimi saeculi picta erat. Hodie significationes iconographicas ejus paulum explicare conar.

In utroque latere arboris legi potest inscriptio in septem litteris, quarum quattuor "kanji" sive ideogrammata serica, tres "hentaiganae" sive veteres formae phonogrammatorum japonicorum sunt,

奇樹(kiju)
/ 奈類木(kane no / naru ki)

Hae "arborem insolitam"et"arborem nummos ferentem" significant.

Supra arborem duo preces in ideogrammatibus scriptae sunt.

七福/即生(sitsi fuku / soku jou)
"Septem beatitudines statim fiant."

開運/出世(kai un / shus-se)
"Fortuna prospera ac res secundae sint"

Viri infra arborem sedentes duo ex septem deis beatitudinum sunt. Scilicet ad dextram deus alimenti bonique Daikokuten supra saccos stramineos oryza plenos sedens in manu dextra tenet malleum qui beatitudines vocare potest ac in laeva saccum beatitudinibus plenum. Ad laevam deus piscatorium mercatoriumque Ebisu tenens piscem ac harundinem qua beatitudines piscari potest.

Mirum singulareque est, quod caudex ramique hujus arboris compositi sunt ex verbis vel versibus qui undecim condiciones necessarias ad copiam merendam indicant.Quarum tres, qui in parte maxime inferiore inveniuntur, scilicet desiderabilissimas esse putantur, nunc legamus.

やうぢ木(shoujiki)
probitas vel verax esse (in medio)

いむつまじ木(kanai mutsumajiki)
familia concordissima (ad laevam)

能奈木(yudan no naki)
prudentia (ad dextram)

Notandum est, quod omnes undecim versus se cludunt cum littera 木, quae hic usurpatur ut duplex, id est, uno tempore ut phonogramma sonum "ki" ferens ac ideogramma "arborem" significans.

Haudquaquam scio, utrum vir verax et aetate nostra copiam mereri possit an non. Attamen, si negotiationes fides aestimantes (anglice: rating companies) veraciores fuissent, tantos nummos ob crisin hypothecariam certe non perdidissemus...

Gratias ago auctori hujus paginae Emissionis Interretialis Chojamachis.

Saturday, July 4, 2009

De modo collocandi

Cum status oeconomicus mundi paulum corrigi coepisse mihi videatur (et sic sperem), ego quoque linguam latinam a me his mensibus neglectam iterum curare conar.

Collocationem pecuniae puto revera adsimilem esse bonsais sive artis japonicae arborum parvarum in urnis colendarum. Dum ramos nimis cretos secare vel nutrimentum dare vel a cygno nigro arbores pulchras tegere interdum debet, in tempus reliquum maiore otiosus manere potest spectans omnia a vivis facta.

Sudor hic non est, sed tantummodo sollicitudo, quae etiam nummus fiat,




declinatio verbi japonici: bonsai bonsaim bonsais bonsai bonsai / bonsaes bonsaes bonsaium bonsaibus bonsaibus

Tuesday, March 3, 2009

De magistro Johanne Christopho Devynck latinista 

Hodie mane cum Japonice googliter quaererem utens verbis clavibus “lingua Latina" et "elogio", sub lineis meis jocularibus inveni paginam scriptam de quodam viro Francogallico quem ipse novi. Sed quam tristis! Fertur eum abhinc 7 annos in Fonte Bleaudi birota athletica se vehentem casu viario vitam amississe. Adhuc mortem suam nesciebam. In ea pagina etiam legitur eum in Schola Normali Superiori et Universitate Parisiense elogiis Latinis studuisse.

Cum in universitate discerem, litteras Francogallicas me docebat.

Mense Aprilis primo die ejus acroasis, propterea quod non discipulus sectionis litterarum Francogallicarum essem, cum eum rogaverim utrum ad acroases ejus adesse possem an non, mihi tranquille respondit "Pourquoi pas (Quare non)". Nequaquam piger eram, sed confitendum est me nihil litterarum scivisse. Revera linguam Francogallicam discebam, tantummodo quia opera musica illius terrae instrumentis canere mihi placebat.

Cum in auditorium veniret, excerptis operum Barthes vel aliorum nobis 5 vel 6 discipulis datis, jubebat tantummodo "Commentez(Adnotate)". Semper valde perplexus manebam, quia eo tempore nondum linguam Francogallicam perdidiceram. Non recordor enim quid ei responderem. Fortasse inter omnes discipulos quos doceret, puto ego stultissimus fuisse. Sed colloquia cum eo privatim habita optime recordor.

Cum in via prope universitatem casu congressi simus, paginas Latinas quas legebam ei ostentaverim. Respondit, "Ah, Suetonius."

Cum epistulam ab amico Germanico Latine scriptam ei monstraverim,
"Non litteratura, sed litterae."

Cum de libro a Bouffartigue scripto paulum narraverim.
"Eum novi."

In curru ferriviario cum ad Shinjukum iter faceremus dixit,
"Cum puer essem, camelus appellabar "

Infeliciter in Japonia linguam Latinam non docebat. Explicationem ejus de, exempli gratia, rhotasismo auscultare voluissem....

Cur abivis, dum maneo?

Tuesday, February 24, 2009

De funeratione  

His diebus in programmatibus televisificis japonicis multa narrantur de pellicula "Okuribito (japonice おくりびと)" nuncupata quae est in pretio americano "Academia". Depingit enim vitam cujusdam viri qui in societate funerationes agente operatur.

At hodie parva societas fabricatrix autoraedarum Mitsuoka nomine nuntiat se currum funeraticum "Okuriguruma (japonice おくりぐるま)" nuncupatum vendere coepisse. Quam bonus modus nominis societatis celebrandi!

In Japonia est alterum genus currus funeraticus revera mirabile. Ecce vera ars templi sintoistae struendi. Si hanc autoraedam in via alicujus urbis europaeae gubernes, omnes eam videntes sine dubio dicant "Pulcherrima!"

Ceterum, si has autoraedas ab aliis confectas illuc exportes, fortasse plurimas pecunias lucreris ac ita negotiosus fias, ut non possis meminisse mori.
  


Sunday, January 18, 2009

De Date tenilustrice

Ultimis decenniis praeteriti saeculi mihi tres heroes athletici erant; Nakata Hidetoshi pedilusor, Nomo Hideo lusor basipilae, et Date Kimiko tennilustrix. De Date et nunc optime recordatus sum, exempli gratia, certamen semifinale in Wimbledone anno 1996 habitum cum Stephaniam Graf, quae eo tempore regina teniludii haberetur. Date ictibus orientibus (anglice; rising shots) utens hanc reginam persecuta est, ut paene victoriam reportaret. Sed, prof dolor, certamen ob solem occidentem cessari debuit. Proximo die lustriix Japonica, quae sera ad motum suum incipiendum esse soleret, faciliter a Germanica victa est.

Cum 25 annos nata erat, subito a mundo athletico decessit dicans "Teniludium mihi jam non placet". Nemo veram causam ejus decessus sciebat, nisi quod diurnarios actorum stationumque televisificarum abominabat. Annis posterioribus pueros docebat ferme silentiam tenens.

Mense Aprilis praeteriti anni haec lustrix legendaria 37 annos nata ut athleta professionalis coram nobis miratis iterum adparuit. Dixit autem "non ad pugnas contra lustrices mundi pugnandas sed ad juvenes lustrices Japonicas hortandas in harenam reveni". Etsi nonnulli erant qui de ejus facultate certandi dubitabant, mense Novembris in campionatu Japonico victorias reportavit atque regina hujus terrae iterum facta est.

His diebus in campionatu Australiano adest. Tres etiam victorias consecutivas in certaminibus antecedentibus reportans nunc pugnam contra optimas lustrices mundi pugnat. Diurnariis dicit, "In Australia suaves memorias habeo. Sed praeteritos dies non recolo. Tantummodo de hoc tempore cogito."

Bonum nuntium exspectemus!

Thursday, January 1, 2009




リンク集






■新聞/ラジオ/動画/ML/SNS/詩誌
Ephemeris / Il Faro / Nuntii Latini /Radio Bremen / DRadio Wissen /Scorpio Martianus /Grex Latine loquentium / SCHOLA / Vates


■学校/団体
Vivarium Novum / Melissa / L.U.P.A. /SALVI / ALF


■サークル
Berkeleiensis / Bruxellensis /Ficariensis/ Gaditanus /Honcongensis /Legionensis/ Londiniensis /Lutetiensis / Matritensis/ Monachensis / Pragenus / Tokiensis /Valentinus / Xerensis / Zagrebiensis

ララ辞典 / ラ英辞典 / ラ英一括検索 /英ラ・ラ英辞典/ 英ラ辞典 / ラ仏辞典 / 仏ラ辞典 / ラ伊辞典 / ラ独辞典 / 独ラ辞典

ラ仏語源辞典 / ラ英語源辞典 / ラ独語源辞典 / ラ仏類義語辞典 / ラ英類義語辞典 /ラ仏類義語辞典/ ラ独類義語辞典 / ラ仏人名辞典 / 英ラ現代語彙集 / 英ラ語彙集 / 仏ラ現代語彙集 / 詩作用辞典 / 合字略字辞典 / 色見本

ラテン文法表 /ラテン文法/ 変化形生成/母音長短確認 / 母音長短指定検索

オススメ教科書
Lingva Latina: Familia Romana
オススメ日めくり読解教材
Bestiaria Latina Blog / Quotidie sed lautius
日本関係ラテン語資料 
Laures Rare Books / Besson collection
日本人によるラテン語
Martinus Fara / Oratio
Aritsuneus Mizuno / からまつ / どんぐりころころ
Accius Watanabeus /Haicua(俳句)/煙草と悪魔/詩作
Hirosius Harada / De recitatione carminum / ゲゲゲの鬼太郎
ラテン語徒然 / 古事記&徒然草

■話しているところ
Conventiculum - Pars Prima
Miraglia Ursone loquitur (pars prima)
Samohi Latin Media: Pacifica Preview
lingua latina
Wilfried Stroh: "De Horatio lyrico modis musicis illustrato"
Vitae et Scholae - De vita et methodo Iohannis H. Ørbergii

■古典学関係
日本西洋古典学会
西井奨の西洋古典学研究室
山下太郎のラテン語入門
ラテン語徒然 
De bello galllico 
RESPIRATIO
Via della Gatta
EXPLICATIONES AEGNIMATUM LATINE
fonsbandusiae - cours de latin
OVIDE - LES METAMORPHOSES
HORATIUS.RU • Q. HORATII FLACCI • POEMATA ET VITA
HORACE ET AL.
Viae Neolatinae
Latin para imberbes

Synonymes latins et leurs différentes significations avec des exemples tirés des meilleurs auteurs

"Synonymes latins et leurs différentes significations avec des exemples tirés des meilleurs auteurs" J. B. Gardin-Dumesni. 1853
ab ac ad ae af ag al am an ap aq ar as at au
ba be bi bl bo br bu
ca ce ci cl co com con cr cu
da de di dis do du
eb ed ef em en ep er ex
fa fe fi fl fo fr fu
ga ge gi gl gr gu
ha he hi ho hu
ib ic id if ig il im in ir is it
ja je ji jo ju
la le li lo lu
ma me mi mo mu
na ne ni no nu
ob oc od of og ol om on op or os ot
pa pe pi pl po pr pu
qua que qui quo
ra re ri ro ru
sa sc se si so sp st su
ta te ti to tr tu
ub uc ud uf ug ul um un up ur us ut
va ve vi vo vu