vīsendam dĕŭs ad dĕam mărīnăm
transīvit fŭgĭtor lăcum gĕlātŭm.album vestīgĭum aestĭmat săcerdōs
nōbīs augŭrăt indĕ rītĕ messĕm.
Hodie nuntiis televisificis feruntur in lacu Suwa adgesti glaciales tres apparuisse. Quae res meteorologica Omiwatari sive Transitus Divinus appellata accidit hieme cum thermometrum ad decem gradus infra congelationem descendit.
Secundum mythos Sintoisticos, deus terrestris Takeminakata, qui a deo caelesti Takemikadzuchi in luctamine victus hanc ad regionem montanam fugit, ex templo egressus lacum gelidum transit vestigium relinquens, ut in templo altero visat uxorem suam Yasakatome filiam Watatsumi scilicet Oceani.
Quod vestigium sequentes sacerdos piique in duos greges divisi lacum transeunt atque messem augurant. Ab aetate prisca relata de ritu continue scribebantur regiminique mittebantur, quorum veterrimum saeculo quarto decimo exaratum adhuc servatur. Et nostra aetate quotannis relata mittuntur ad aulam imperialem ministeriumque rerum meteorologicarum.