Sunday, January 6, 2013

De monstro jejuno



tū quī gurgĭtĕ nātŭs es mărīnō,
possis vīvĕrĕ cūr ĕdens pĕr annōs
nullam quattŭŏr escam ăquārĭō? nōs
arcānum ut dŏcĕas tŭum vŏrācēs.

Animal marinum monstruosum Bathynomus giganteus nomine, quod in aquario Tobae ostenditur, postquam abhinc quattuor annos quinquaginta carnis piscarii gramma semel edit, hactenus nihil edens vivit. Multa de ejus modo vivendi manent nobis ignota. Num eo studentes enodare possimus arcanum longaevitatis, qua iter ad Martem facere liceat?

4 comments:

  1. Hae bestiae feruntur in imo tenebrosi maris fundo repere ubi lautiores popinae sashimi praebentes raro inveniuntur; quare, ubi cenam opipare apparatam reperiunt, tantam carnem tam avidissime devorant ut prae sagina vix possint ambulare. Romanissimae igitur habendae videntur; facile possum mente effingere eas tunicis vino madidis maculatisque garo indutas et in Marci Antonii triclinio diu recumbentes post antelucenam cenam antequam Baias repant ad maris fundum repetentum.

    ReplyDelete
  2. Et per rete quaerens inveni amabilem bestiam idgenus a puella quadam esse e tenera coactilia factam: http://portal.nifty.com/2008/04/22/a/ .

    ReplyDelete
  3. Apud nos jam anno octogesimo quarto hae bestiae apparuerunt immaniores factae atque "Ohmu" nominatae in pellicula animationali,cui titulus est "Nausicaa vallis vendosae."
    https://www.youtube.com/watch?v=8Ma65PO4kiA

    Quod mirabile est, inter carmina inserta reperitur eum "Colloquium cum Ohmu"intitulatum.
    https://www.youtube.com/watch?v=t95CUaiRv2k

    Pulchrum est, nonne?

    ReplyDelete
  4. Illas bestias mirabiles aquis salariis vivere puto aut vacuorum corporum esse.

    ReplyDelete