Thursday, January 10, 2013

De squillarum fuga



vīgintī sŭmŭs insŭlam Jăpōnĭs
vectī, praedă dărēmŭr ut cănōrīs
rānīs. fortĕ pĕtīvĭmus fŭgam atquĕ
in pălūdĕ vĭrescĭmus fĕrōcēs.

Anno MCMXXVII ex Civitatibus Unitis ad piscinam in Kamakurae urbe sitam importatae sunt viginti squillae, quibus ranae edibiles in terras peregrinas exportandae alerentur. Suboles illarum quondam propter diluviem inopinate ex piscina fugerunt, postea in omnes Japoniae partes migraverunt atque lacubus paludibusque pullulare coeperunt. Hodie bestia habetur hostilis, quae genera originaria minatur. Multum tamen delectat pueros, qui ludunt ad aquam harundines tenentes.

No comments:

Post a Comment