Sunday, January 12, 2014

De diagrammate Japonico



septĭmos quartosquĕ sŏnos pŭellă
aufĕrens cantat dĭăgrammăte omnēs,
cærŭlā pulcher rĕsŏnet Jăpōnŭs
ut cănŏr aurā.

fluctŭātis vox gĕnĭbus sŭāvĭs
aurĭbus nostris rĕvŏcat dĭem nunc 
mītĕ festīvum cŏmĭtātă pulsīs
pollĭcĕ chordīs.

5 comments:

  1. Diagramma nostrum scilicet istud "Yonanuki" appellatum, quod longe distat a diagrammate Europaeo "chromatico" nuncpato, nobis et juvenibus et senibus mentes multum allicebat et allicit. Anno etiam praeterito ita placuit puerulis nostris carmen infracitatum diagrammate hoc pentatonico (non hexatonico ut in lexico dicitur) compositum, ut omnes feruntur in ludis id canere saltareque.
    http://www.youtube.com/watch?v=teMdjJ3w9iM

    ReplyDelete
  2. Lepidam pelliculam! Legi duo genera "Yonanuki" esse, alterum maius, alterum minus, illud ad uiros relatum, hoc autem ad feminas. Sed non bene capio discrimen inter utrumque.

    ReplyDelete
  3. De diagrammate, quo carmina haec composita sunt, animadverti me magnum mendum fecisse. Nam non "Yonanuki" minore, sed "Nironuki" minore usi sunt auctores! Cras latius de his tibi explicem. Corrigendus mihi est versus primus, ut verba "secundos" et " sixtos" contineantur. Quod tamen vix possum, nam metro non congruant....

    ReplyDelete
  4. Ut mihi videtur, non concurrunt explicatio paginae Wikipedianae atque ea Encyclopediae clavichordicae, idcirco, nescio, utrum primus secundusque versus corrigendi sint an non.

    Wikipedia sic explicat;
    Yonanuki Majus C, D, E, G, A, C
    Yonanuki Minus A, B, C, E, F, A
    Nironuki Minus D, F, G, A, C, D
    Nironuki Majus C, E, F, G, B, C

    Insuper, Wikipedia carmen in pellicula cantatum citat ut exemplum "Yonanuki Majoris", sed mihi auditur id compositum esse diagrammate Nironuki minore....

    De his rebus fortasse Agricola ille musica nostra eruditissimus rogandus mihi est.

    ReplyDelete