Thursday, January 3, 2013

De machina Panasonica dialecto praeconata


praecōnans bĕnĕ māchĭnam pŭellă
tonstrīnam dĭălectum ămātă terrae
frīgĭdae dŏcĕt insŭētĭōrĕm:
nāsō saepĕ sŏnōs sŏnat lŏcūtă,
atquĕ quattŭŏr audĭuntŭr omnēs
vōcāles, fĭĕrīquĕ consŏnantēs
sic mūti omnĭbŭs in lŏcis vĭdentŭr.
at, heu, carmĭnă dēsĭnant frăgōsă.

(More non academico sed vulgari proprietatem 
dialecti hujus descripsi. )

4 comments:

  1. Miror quanta venustas insit in imparilitate: nam oculos vix possum ab antependulis capillis avertere qui nolint sinistram aurem tegere sed potius ornamenti causa fratribus capillis seiuncti de vertice descendant faciei propiores: quod ante dextram aurem non videatur ex aequo fieri. Haec imparilitas non inepta videtur; sed verba prima quae Anglice audiuntur ante magistrae vocem mirum in modum inconcinna sunt: quippe quae Latine redderentur, "Tu es mendax, tu es fallax."

    ReplyDelete
  2. >ab antependulis capillis avertere qui nolint sinistram aurem tegere

    Pars crinis haec a tonsoribus Japonice "inochi-ge" sive "capilli vitales" appellantur, nam species faciei multum differenter videtur eorum causa,

    >verba prima quae Anglice audiuntur ante magistrae vocem mirum in modum inconcinna sunt: quippe quae Latine redderentur, "Tu es mendax, tu es fallax."

    Me interrogo, num societas Panasonica, quae praeconium hoc fecit, verba inserti carminis inconcinna esse animadverterit an non.

    Opto praeconium ejusdem generis factum iri de dialecto Ibarakii, quo accentus, scilicet differentiae inter vocalium frequentias, perditi sunt omnes.Id forsitan intersit Latinam discentium.

    ReplyDelete
    Replies
    1. Nonne hoc "inochi-ge" sive "capilli vitales" etiam dicitur in capillos quibus penicilla fiunt ad artem calligraphicam sive pulchre scribendi exercendam, ut his in imaginibus depingitur: http://www2.edu.ipa.go.jp/gz2/y-kwm/y-jkg/y-jkf/IPA-tac380.htm ? Forsitan nimis philosophicum sit rogare quibus variis modis puellae venustae et litterae bene scriptae esse similes videantur.

      Delete
  3. Recte dicis. Locutio haec latius usurpatur ad centralem penicillae partem indicandam. Qua autem tantummodo tonsores utuntur ad partem crinis humani indicandam. Opinor forsitan in lingua Anglica quoque exstare hoc verbum tonstrinum.

    ReplyDelete