Wednesday, January 23, 2013

De Transitu Divino


vīsendam dĕŭs ad dĕam mărīnăm
transīvit fŭgĭtor lăcum gĕlātŭm.
album vestīgĭum aestĭmat săcerdōs
nōbīs augŭrăt indĕ rītĕ messĕm.

Hodie nuntiis televisificis feruntur in lacu Suwa adgesti glaciales tres apparuisse. Quae res meteorologica Omiwatari sive Transitus Divinus appellata accidit hieme cum thermometrum ad decem gradus infra congelationem descendit.

Secundum mythos Sintoisticos, deus terrestris Takeminakata, qui a deo caelesti Takemikadzuchi in luctamine victus hanc ad regionem montanam fugit, ex templo egressus lacum gelidum transit vestigium relinquens, ut in templo altero visat uxorem suam Yasakatome filiam Watatsumi scilicet Oceani.

Quod vestigium sequentes sacerdos piique in duos greges divisi lacum transeunt atque messem augurant. Ab aetate prisca relata de ritu continue scribebantur regiminique mittebantur, quorum veterrimum saeculo quarto decimo exaratum adhuc servatur. Et nostra aetate quotannis relata mittuntur ad aulam imperialem ministeriumque rerum meteorologicarum.  

3 comments:

  1. Abundantiam versuum et divitiarum vobis et tibi praecipue, Irisate, in messem rite et bene auguratam exopto!

    ReplyDelete
  2. Permirum! Quamquam nobis contuentibus semper suasit diuina rerum natura nihil incredibile existimare de ea!

    ReplyDelete
  3. Ignoscatis mihi sed sero respondeo.

    Nemo Oudeis
    Multa de deis ibi cultis hodie ignota nobis manent sed spero ut in carminibus componendis me juvent!

    CaS Fidelis
    Insulam nostram dei habitant vero innumerabiles, quorum cultus me adliciunt eo magis. quod litteras Latinas lego.

    ReplyDelete