Monday, September 20, 2010

Haicua nigra

Nemo cingendus.
Zona nigra in mensa
plicata sola.

Frigor pluviae
penetrat in cafei
nigritudinem.

Vente nocturne,
ne infles mi dormenti
Vexillum nigrum.

Wednesday, September 1, 2010

De causa deflationis

Carmen "Da mihi alas" inscriptum nobis unum ex notissimis esse censetur. Quod primum anno 1970 grege Volucri Rubra nomine secundum rationem musicae vulgaris in lucem editum est,deinde aliquot post annos secundum eam musicae saxeae quoque cantum est.

Canor ejus autem pulcherrimus populo hujus terrae ita placebat, ut jam annis septuagenariis in scholis elementariis secudariisque chori puellorum eum canere coeperint. Egomet recordor me adulescentulum in conclavi scholari cum amicis in quattuor voces dividis fecisse concentum, cujus verba sicut incipiunt; " Si nunc desiderium meum expleretur, alas vellem."



Forsitan hodie maxima pars Japonicorum, scilicet plus quam 100 miliones hominum hoc de opere musico saeculi praeteriti optime sciunt. Quod etiam anno 1997, cum turma pedifollica Japoniae Tokii pugnaret, ut particeps fieret poculi mundani se in Francogallia habituri, aliquot decies milia hortatorum una in amphitheatro assa voce autem mirabiliter cecinerunt victoriam optantes.

At recens denique animadverti verba oeconomiae non optabilia hoc in carmine nobis tam amato inesse. In parte secunda etiam poeta sicut composuit:" Nec divitiam nec honorem, sed alas volo."

Quid? Quasi omnes adulescentes nostri hos per trigenta annos res, ut dicam, ad Ascetismum idoneas orabant ac orant? Ex quo forsitan difficiliter vitaretur, ne conatus rerum novarum creandarum minuerentur ac audacia merciorum illecrebrosarum conficiendarum frangeretur ac desiderium vitae commodioris agendae debilitaretur ac cupiditas optimae autoraedae emendae extingeretur et caetra. Ecce homines herbivori facti, quibus explicari possit status oeconomicus Japoniae per viginti annos stagnans deflationemque continue perpessus.

Rebus sic stantibus, nobis jam magna voce canendum est carmen de Hedonismo; "Optimum vinum bibamus! Optimam cenam commedamus! Optimo spectaculo gaudeamus!" Et dicamus; "Ita, lucrum faciendum!"

Nisi quod Japonia verum occadet atque fieri poterit, ut morbosus, qui Seuliae vel Shanghaii curari possit, Tokii morietur. Ne cantus Susanae Boyle illius ut "requiem" sonet civitati nostrae moriturae, cujus cives juvenes puellas Nintendenses quam veris anteponere coeperint.

Friday, August 27, 2010

De inscriptionibus

Recens inveni aliquot commentaria actorum diurnorum, in quibus nonnulla de inscriptionibus Latine scriptis narrantur.

Centesimum anniversarium ab obitu praeclari astrologi Italici Schiaparelli nomine celebrans auctor commentarii hujus nobis adfert monumenti inscriptionem, in qua vita sua breviter sicut descripta est;

"Caelum exploravit qua Terram mente Columbus -
et nova cum causis repperit astra novis Hesperiam
invenit sulcosque in Marte retexit - et qua per
spatium lumina lege cadant"

Puto laetissimum esse hominem, cui post mortem dantur verba hujuscemodi Latina!

Ephemeris Elisatiensis nobis praebet commentarium de inscriptione, quae in aedibus saeculo septimo decimo structis invenitur. Sed dolendum est quod adfertur tantummmodo versio Francogallica; auctor scribit saeculo nostro numerum Latinistarum tam minutum fuisse, ut sententia vel nuntium inibi Latine scriptum quasi expunctum sit, quamquam inscriptio ipsa in saxo ad nostram aetatem tradita est. Ut mihi videtur, auctor hic fortasse ignorat nos scriptores blogorum Latinorum et Gregem Latine Loquentium nostrum et Ephemeridem nostram!

In situ interretiali cujusdam stationis radiophonicae linguae Russicae legitur percontatio de litteris vel cultuubus, in qua nobis refert quidam liber "Латинские надписи в Петербурге (Latinae inscriptiones in Petropoli)” nuncupatus a Olga Budaragina scriptus. Quae Latinae perita collegit, ut fertur, inscriptiones hac in urbe manentes ac adnotationes praebet. Sed, proh dolor, haec lingua Slavica mihi ita ignota manet, ut quasi nihil hujus paginae intellegam. Rebus sic stantibus, si quis Russicae peritus nobis explicet quid hac in percontatione narretur?

Tuesday, August 3, 2010

De modo oeconomiae sanandae

Olim debita somniabant se fortunae fieri. Quae leviter huc illuc volitans vere fortunae erant. Voluptatibus expletis cupiditatibusque satiatis, non animadvertebant se debita esse. Subito tamen cum somno excitata sint, inibi debita stupefacta manebant. Sciri non poterat utrum per somnium debita in fortunas mutata sint, an fortunae in debita. At inter debita fortunasque certe est discrimen. Quod desperatio appellatur.

Monday, August 2, 2010

De cicada

Hodie vesperi domi comptatro utens magnum post temporis spatium audivi canere cicadam nomine tannam Japonensem alias higurashim. Bestiola hujus generis mihi videbatur hic evanuisse postea quam silvula pinea abhinc plus quam 10 annos caesa fuit.

Ejus clamoris auditu valde gaudebam, propterea quod hac in civitate multos per saecula existimabatur pulcherrimus esse. Verum etiam hoc de animali parvo, quod tantummodo crepusculo coeptaeque obscuro lucis canat, permultae tancae haicuaque componuntur a poetis qui in eo aliquid triste vel, ut dicam, melancholiam inveniunt atque aliquid frigidum sensu percipiunt.

Cicada canens,
Refrigeres mi fervens
Computatrum hoc.

Equidem medicinae peritus quidam Tsunoda nomine putabat nos eum auscultare modo, qui ab eo hominum Occidentalium multum distat. Recens tamen sunt qui consilium ejus negant. Itaque vos rogare velim quomodo vestris auribus sonent hi soni.

Saturday, July 31, 2010

De arte fluctus capiendi

Aestate juvenes permulti sine tabula colunt artem fluctus capiendi apud orbis terrarum oras, inter quas propter magnitudinem fluctuum puritatemque aquae notissimae sunt Havaiensis ac Californiensis. Hac de arte enim Cynetus Valesius optimus in epistula sua ad Gregem Latine Loquentium die decimo sexto mensis Julii missa lepidissimam nobis praebuit descriptionem hanc:

"sed quid sibi vult capere fluctum? propositum est ita natare gravitate ac declivitate adjuvantibus ut e labro (ut dicitur) summove fastigio fluctus accendentis oram proiiciare deorsum atque aversim ac veharis trans fluctus superficiem plus minusve intacta (si puella es) aut intactus conlabenti mole spumifera (quae dicitur aut bulligo aut aqua alba) post te."



Et in Japonia multi sunt qui fluctus capiunt, vel potius eos capere cupiunt. Infeliciter tamen mare prope Tokium generaliter ita placidum tranquillumque est, ut raro efficiatur fluctus cum labro altus, quo capientes gauderent. Itaque, per viam apud oram cum ambulem, saepe video juvenes pedibus in aqua mersis supra tabulas per diem accumbere forsan philosophantes. Utrum modum consiliorum Zhungzi usurupandorum reperire possint ad crisin oeconomicam exsorbendam an non? Nescio.

Capiendus est
nullus fluctus. Juvenum
Capilli siccant.

Saturday, July 17, 2010

De papilione

Die Jovis epistulae meae de usu linguae Anglicae ad Gregem Latine Loquentium missae Stanislaus optimus, cui heic scribam ad ideogrammata recte monstranda, sicut respondit;

Mentionem fecisti de Serica classica.(....)Tu quoque ei studuisti? Puto saltem librum "Zhuangzi" Latine reddi debere.

Ita. In Lycaeo meo omnes discipuli Sericam classicam paulum discebamus. Postea in juventute per oblectamentum legebam, versionibus Japonicis annotationibusque adjuvatus, aliquot opera Serice scripta, inter quae esset et liber Zhungzi. Etiam memini me, illo tempore Francogallicam discentem, hanc in linguam Europaeam convertere ausum fuisse partem operis ejus, in qua canores humanus ac terrestris ac caelestis narrantur. Quam miser esset magister, qui acceperit abominandam versionem meam mendarum plenissimam!

At infeliciter adhuc morbus hic, scilicet ridicula audacia convertendorum quorumcumque facultate majorum haudquaquam mihi sanata esse videtur, namque notissimam partem auctoris illius sermone Romano reddere conatus sum, quamquam nec Latinam nec Sericam nec philosophiam calleo;


昔者■周夢為胡蝶 栩栩然胡蝶也 自喻適志與 不知周也 俄然覺 則蘧蘧然周也 不知周之夢為胡蝶與 胡蝶之夢為周與 周與胡蝶 則必有分矣 此之謂物化

Olim Zhuangus Zhous somniabat se papilionem fieri. Qui leviter huc illuc volitans vere papillio erat. Voluptatibus expletis cupiditatibusque satiatis, non animadvertebat se Zhoum esse. Subito tamen cum somno excitatus sit, inibi Zhous stupefactus manebat. Sciri non poterat utrum per somnium Zhous in papillionem mutatus sit, an papillio in Zhoum. At inter Zhoum papilionemque certe est discrimen. Quod transformatio rerum appellatur.

At melius converteri possit 物化 in "transformationem in res", scilicet "transfigurationem naturalis viae per se factae in species". Ita censeo, nam sunt quoque verba 液化( liquefactio ) ac 気化( evaporatio ), in quibus primae litterae res propter mutationem effectas significent. Facitote de opinionibus vestris me certiorem, quaeso, periti doctique!

PS ■;Ideogramma maximi momenti, nescio qua de causa, hoc in blogo monstrari non potest.

Friday, July 16, 2010

De canis memoria

Olim mihi erat canis Anco appellata, cui valde placeret animalia parva omnium generum insequi. Quam comitus quodam die hiemis cum apud flumicellum ambularem. animadvertit aliquot anites prope ripam tranquille natare atque extemplo in aquam se projecit ad eas venandas. Quod insolitissimum admiratus autem subito audivi clamorem magnum, quem pedibus madidis fecerit, namque haudquaquam praenoverat, ut mihi videbatur, aquam ei nimis frigidam esse ad innatandum.

Monday, July 5, 2010

De humiditate

His diebus clima zonae torridae apud nos Tokii Yokohamaeque se habet. Calorem humiditatemque revera odiosissimam quotidie patimur.

Hodie vesperi a Tokio domum recurrens cum in statione ferriviaria Yokohamae essem, megaphona nuntiaverunt propter virum quendam in viam introeuntem omnia tramina inhibitum iri. Crepidines statim factae sunt plenae hominibus, inter quos et nonnullos viatores terrarum alienarum offenderim. Quam miseri sint qui loco tam suffocabili exspectare coacti sint nihil de causa morae intellegentes.

Adulescentulum nigricolorem, qui solus sub tabula horaria adstet, alloqui debeam an non? Sed quid Anglice dicam? Si hac in terra habitet linguam nostram loquens?

Statio jam in sudatorium conversa est. Omnes muti fessique videbant currus qui per aliquot minuta sisterent inertes. Sellam vacuam in crepidine invenire conatus sum sed frustra, namque his annis numerus sellarum in stationibus, nescio qua de causa, multum minutus est.


(Photographema a KIHA 45 Factum)

Audiebantur tantummodo murmura temperaculorum aeriorum, quae tramen ad Tocium iturum omnibus portis apertis murmurabat. Cum in curribus sellae vacuae manerent, statui me ibi sessum expectaturum esse.

Qui insanus se ipsum die tam calido nubilosoque occidere optavisset, secundum nuntium, facile ac sine mora captus est. Itaque tramen ad paeninsulam Miurae iter facturum lente nobis advenit.

At ille adulescentulus? Inter permultos exspectantes inveniri non potuit.

Tuesday, January 26, 2010

De haicu ac tanca

In pagina Sandrae eruditae magno cum gaudio legi carmina haec, praesertim tancam a Yosano Akiko compositam. Cum in juventute linguam Latinam discerem, nequaquam putabam ego opus hujus poetriae Latine lecturum esse. Quam mirabiliter orbis propter interrete mutatus nobis sit!



Quod ad genus verbi “tancae” pertinet, quoniam in lingua nostra discrimen inter genera verborum non fit, et feminum et neutrum haberi potest. Ceterum, utamurne "C" pro "K" modum scribendi Accii illius sequentes?

Neque discrimen inter res singularem ac pluralem fit, idcirco et "libellulam" et "libellulas" significare potest. Cum "libellulis" utetur, hic potius legitur, ut dicam, aliquod "metaphoricum", scilicet sententiae variae de viro cujus adventum poetria exspectat, namque difficile una manu capiuntur duae vel tres libellulae.

Ecce versio Japonica, in qua inveniri possunt numeri vocalium 5-7-5-7-7 ("n" in "tonbo" scilicet libellulam/s vocalis habetur);

君きぬと kimi kinu to
五つの指に itsutsu no yubi ni
たくはへし takuwaeshi
とんぼはなちぬ tonbo hanachinu
秋の夕ぐれ aki no yuugure

Quod ad haicua pertinet, ut legatis inter poetas japonicos et opera Yosae Buson, nam ea “aspectabilia” vel “pictoria” saepe existimantur, ideoque, cum versa in linguas peregrinas sint, intellectu faciliora esse mihi videntur. In pagina poetriae optimae nekojitae Francogallice legi possunt circa 100 carmina sua. Atque infra cito versiones in aliqot linguas, quas in Webcat inveni;


Haikai poet Yosa Buson and the Bashō revival / by Cheryl A. Crowley.
-- Brill, 2007. -- (Brill's Japanese studies library ; v. 27)

Haiku master Buson : translations from the writings of Yosa Buson : po
et and artist : with related materials / Yuki Sawa & Edith Marcombe Sh
iffert. -- White Pine Press, 2007. -- (Companions for the journey ; 15
)
Mynah birds and flying rocks : word and image in the art of Yosa Buson
/ John M. Rosenfield. -- Spencer Museum of Art, University of Kansas,
2003. -- (The Franklin D. Murphy lectures ; 18)

The haiga genre and the art of Yosa Buson(1716-84) / Joan Hertzog O'Ma
ra. -- U.M.I. (University Microfilms International) Dissertation Servi
ces, 1989

The path of flowering thorn : the life and poetry of Yosa Buson / Mako
to Ueda. -- Stanford University Press, 1998

Haiku / Yosa Buson ; choisis, présentés et traduit du japonais par J
oan Titus-Carmel. -- La Différence, 1990. -- (Orphée ; 51)

Japán haiku versnaptár / Matsuo Bashō, Yosa Buson, Kobayashi Issa v
ersei ; Andō Hiroshige színes fametszeteivel ; [fordította Tandori
Dezső ; válogatta, japán eredetiből magyar prózára fordította
és az utószót írta Halla István]. -- Magyar Helikon, Európa Kön
yvkiadó, 1981

Printemps / Yosa Buson ; traduit du japonais par Koumiko Muraoka et Fo
uad El-Etr ; avec un autoportrait de l'auteur. -- La Délirante, 2000

Selección de jaikus / Yosa Buson ; traducción de Justino Rodríguez,
Kimi Nishio y Seiko Ota. -- Hiperión, 1992. -- (Poesía Hiperión ;
198)

Wednesday, January 6, 2010

De femina nimis pulchra

Hodie apud nos celebratur Kakizome, scilicet dies festus artis scribendi. Tokii se habet certamen chirographarium, cujus participes 3300 conveniunt omnibus ex regionibus Japoniae. Haec ars etenim omnibus in scholis elementariis ac secundariis discitur atque alumnos feriis novi anni facere oportet opera sua, quae in conclavibus sholaribus exhibeantur.



Bene recordor ego, cum 12 annos natus essem, scripsisse 6 litteras 真間の手児奈, quae Mama no Tekona leguntur. Attamen eo tempore non intellexi quid significent, idcirco mihi multos annos ut aenigma magnum manebant eae, quas ipse scripseram.

Recens denique, in Google quaerendo, inveni paginam Vicipaediae Japonicae, in qua significatio earum explicatur. Quam secundum hic agitur nomen cujusdam feminae, quae ante aetatem Narae (710-794) vitam acerbam egit.

Tekona, quae fuit filia pulcherrima praefectii regni Shimofusae, nostra aetate Chibae nomine prope Tokium sitae, cum viro quodam in regno vicino habitante nupsit. At propter bellum inter hos duo regnos gestum, ad patriam cum pueris redire coacta est.Quam tamen uxorem ducere tam voluerunt multi viri, ut inter sese pugnaverunt. Quos videns Tekona, valde afflicta moeroreque confecta, se in sinum Mamam nomine jecit.



In florilegio Manyoshu saeculo octavo compilato continentur 9 carmina hac de femina canta. Inter ea infra unum ab Anonymo compositum cito.

安能於登世受_ A no oto sezu
由可牟古馬母我 yukamu koma moga
可豆思加乃___ Kadzusika no
麻末乃都藝波思 Mama no tsugihashi
夜麻受可欲波牟 yamazu kayohamu

Si mihi esset equus sine sonis pedum procedens. eam cottidie frequentarem pontem Mamae in Kadzushika situm clam transeuns.






At semper mihi non apertum manet alterum aenigma ; qua de causa magistra mea hac de re nihil narraverit? Pigra esset? Eventus pueris nimis luctuosus? Nullus modus eam sciendi relictus est.

Tuesday, January 5, 2010

De ministro rerum aerariarum

Secundum nuntium televisificum NHK, hodie vesperi minister rerum aerariarum Japoniae Fujii 77 annos natus dixit se a munere valetudinis causa removere velle, si medicus ei abdicationem recommendet. At minister primarius Hatoyama coram diurnariis publice dixit sese sperare, ut hic senex continue munere fungatur. Ita, nunc invenitur discrimen inter sententias virorum politicorum maximi momenti.Jam nonnulli praevident proximum rectorem ministerii hujus; consiliorum aerariorum peritus quidam praedicit imperatum suscepturum esse Sakakibaram olim "Mister Yen" in bursis nummorum appellatum. Quidquid sit, magna pars negotiationum populique, ut mihi videantur, sperant valorem yenorum minutum iri ac exportationibus auctis res oeconomicas hac in terra meliorare.

Friday, January 1, 2010

リンク集・Nexus

新聞/ラジオ/動画/ML/SNS/詩誌
Ephemeris / Il Faro / Nuntii Latini / Radio Bremen / DRadio Wissen / Scorpio Martianus /Grex Latine loquentium / SCHOLA / Vates
学校/団体
Vivarium Novum / Melissa / L.U.P.A. / SALVI / ALF
サークル
AlbasitensisBarcinonensisBerkeleiensis / Bruxellensis /Ficariensis / Gaditanus /Honcongensis /Legionensis / Londiniensis /Lutetiensis / Matritensis / MonachensisPerpinianensisPragenus / SaguntinusSeatlensis /Tokiensis / Valentinus / Xerensis / Zagrebiensis
オススメ日めくり読解教材
Bestiaria Latina Blog / Quotidie sed lautius
日本関係ラテン語資料 
Laures Rare Books / Besson collection
Documenta Latine scripta Japoniam tractantia
日本人によるラテン語
Martinus Fara / Oratio
Iacobus Yuqi
Aritsuneus Mizuno / からまつ / どんぐりころころ
Accius Watanabeus /Haicua(俳句)/煙草と悪魔/詩作
Hirosius Harada / De recitatione carminum / ゲゲゲの鬼太郎
ラテン語徒然 / 古事記&徒然草
Vallensis

■話しているところ
AthenaeumIllustre
Conventiculum - Pars Prima
Miraglia Ursone loquitur (pars prima)
Samohi Latin Media: Pacifica Preview
lingua latina
Wilfried Stroh: "De Horatio lyrico modis musicis illustrato"
CAELVM
Vitae et Scholae - De vita et methodo Iohannis H. Ørbergii

■古典学関係
日本西洋古典学会
西井奨の西洋古典学研究室
山下太郎のラテン語入門
ラテン語徒然 
De bello galllico 
RESPIRATIO
Via della Gatta
EXPLICATIONES AEGNIMATUM LATINE
fonsbandusiae - cours de latin
OVIDE - LES METAMORPHOSES
HORATIUS.RU • Q. HORATII FLACCI • POEMATA ET VITA
HORACE ET AL.
Viae Neolatinae
Latin para imberbes

■韻文について
Inter versiculos
ラテン文学の韻律
Viva Voce - Vojin Nedeljkovic
Dactylic Hexameter
The Sapphic Stanza Beat
A practical introduction to latin verse composition
LATIN ELEGIAC COMPOSITION
A Guide to Latin Meter and Verse Composition
What is the point of Latin poetry?
Do-It-Yourself: How To Write Latin Verse
Traité de versification latine, a l'usage des classes supérieures
POURQUOI ET COMMENT ECRIRE DES VERS LATINS ? (Circulus Perpinianensis /Olivier Rimbault )

Musisque deoque
Poeti d'Italia in lingua Latina
DE HEINSIUS-COLLECTIE
Croatiae auctores Latini (poesis)

■現代韻文作品
Poesis Latina Hodierna
Societas Flandrica Haicubus Latine Pangendis