I
ō pŭer pulcher, tĕnĕ castro ĭn hōcĕ
tībĭam tristem et mŏdŭlārĕ dulcĕ,
ultĭma ācrēs ut pĕdĭtēs dŭcēsquĕ
noctĕ quĭescant.
II
mellĕa ut sēdent tĕnĕbrīs ĭn ātrīs
carmĭna hostēs nunc vĭgĭles mănentēs,
mollĭbus quae cras mŏrĭtūrŭs undīs
tū cănĭs hōrās.
Die XX mensis Martis anno MCVXXXIIII in litore c.n.
Suma prope Kobem sito gestum est
proelium acerbum sanguineumque. Quo samuraiorum turma stirpe Minamoto ducta magnam attulit cladem exercitui Tairae stirpis, quae imperium totam in Japoniam olim manu teneret sua.
Occisi sunt permulti milites ducesque, quos inter praesertim notus est
Taira no Atsumori tunc XV annos natus satisque nobilis. Secundum libros
Heikemonogatari intitulatos atque
a citharistis recitatos, puer hic in castris eleganter cecinerat tibia ut Saeda nominata, quam repperit necator ejus
Kumagai Naozane cadaver considerans.
Hoc de puero praemature mortuo multae litterae
theatralesque operae sunt exaratae, quas inter infra cito haicua a
Matsuo Basho et
Yosa Buson pancta.
nemo modulat,
at auditur tibia
his in tenebris.
Anno MDCLXXXVIII Basho
Sumam lustravit atque sex haicua ibi pancta in lucem dedit. Heic poeta usus est verbo "tenebris", ut aestatem indiceret. Hoc in opusculo vere multa dicuntur adeoque Latine XVII syllabis reddi mihi non potest. Prosa autem sic reddam:
"Apud
Sumae templum in tenebris sub nemore audio tibiam, quam nemo modulat."
autumnum Sumae:
et fluctus appelluntur
sonis tibiae.
Ad
locum eundem anno MDCCLXVI Buson iter fecit atque anno posteriore sic panxit. Quod ad fluctus in versu secundo pertinet, adnotatiuncula addi forsitan possit: in fabula
Genjimonogatari intitulata nobisque per saecula notissima insertum est capitulum, quo vir nobilissimus ab aula discedit in Sumam ibique haud apparate vitam agit, ut discordiam cum imperatore ob rem amatoriam natam vitet.
Auctrix fabulae descripsit Sumae litus esse locum valde desolatum, ad quem appelluntur nihil nisi fluctus. In poetae mente, ut mihi putatur, venerit haec descriptio. Rebus sic stantibus, his in duobus versibus conveniunt Genji necnon Heike, i.e. Minamoto necnon Taira.